Expositio Evangelii secundum Lucam prol.4.1
At vero sanctus Lucas velut quemdam historicum ordinem tenuit, et plura nobis gestorum Domini miracula revelavit: ita tamen ut omnis sapientiae virtutes Evangelii istius complecteretur historia.
PL 15, 1530Bしかし聖ルカは、いわば歴史の順序を保ち、主の行いの奇跡をより多く我々に開き示した。ただし、この福音書の歴史が、あらゆる知恵の徳を包含するようにしてである。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.4.2
Quid enim praecellentius ad sapientiam naturalem, quam quod Spiritum sanctum creatorem etiam Dominicae incarnationis exstitisse reseravit (Luc. I, 35) ? Docet ergo naturalia, si creat spiritus.
PL 15, 1530B実に、聖なる霊が主の受肉の創り主でさえあったと開き示した(ルカ1:35)ことよりも、自然的な知恵にとって卓越したものがあろうか。それゆえ、霊が創造するのなら、彼は自然のことを教えている。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.4.3
Unde et David docens sapientiam naturalem: Emitte, inquit, Spiritum tuum et creabuntur (Psal. CIII, 20) .
PL 15, 1530Bダビデもまた、自然的な知恵を教えて言う。「汝の霊を送れ。そうすれば、それらは創造される」(詩篇103:20)〔底本の番号のまま。この言葉は30節に当たる〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.4.4
Docet moralia in eodem libro, cum me in illis beatitudinibus docet mores: quemadmodum amare inimicum debeam (Luc. VI; 27 et seq.) : quemadmodum non referire, et non repercutere verberantem: quemadmodum benefacere, mutuum dare cum desperatione recuperationis, aut remunerationis et mercedis.
PL 15, 1530B同じ書の中で彼は道徳のことを教える。あの幸いな者たちの教えの中で、私にどのように敵を愛すべきか(ルカ6:27以下)、どのように打つ者に打ち返さず、報復しないか、どのように善を行い、取り戻す望みも、返礼も報いも望まずに貸すかという、習いを教えるときである。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.4.5
Merces enim facilius sequitur non exspectantem. Docuit etiam rationabilia, cum lego, quoniam Qui fidelis est in minimo, etiam in majore fidelis est (Luc. XVI, 10).
PL 15, 1530C報いは、期待しない者にこそ、よりたやすく伴うからである。彼は理性的なことをも教えた。私は読む、「小さなことに忠実な者は、大きなことにも忠実である」(ルカ16:10)。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.4.6
Quid adhuc de naturalibus dicam, quod docuit virtutes coelorum moveri (Luc. XXI, 26) , Dominum solum esse unigenitum Dei Filium, in cujus passione tenebrae per diem factae sunt, terra obscurata est, sol refugit (Luc. XXIII, 44) ?.
PL 15, 1531A自然のことについてなお何を言おうか。彼は、天の力が揺り動かされること(ルカ21:26)、主のみが神の独り子であり、その受難において昼に闇が起こり、地は暗くなり、太陽は退いたこと(ルカ23:44)を教えた。