Expositio Evangelii secundum Lucam 3.46.1
Quod vero post Jechoniam duodecim generationes enumerasse videtur Evangelista, si diligenter advertas, hic quoque quatuordecim generationum poteris invenire rationem. Duodecim enim usque ad Joseph numerantur, non usque ad Christum. Tertius decimus est Christus.
PL 15, 1609A福音書記者がエコンヤの後に十二の世代を数えたと見える点についても、あなたが注意深く見るなら、ここにも十四の世代の理を見いだすことができよう。十二はヨセフまで数えられ、キリストまでではないからである。第十三の者がキリストである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.46.2
Sed nihil refert utrum in duabus generationibus, an in una mendacium sit. Tamen ne hic quidem caecum aliquem scopulum aut naufragium invenias veritatis.
PL 15, 1609Aしかし、偽りが二つの世代にあるのか一つにあるのかは、問題ではない。それでも、ここにも、真理の見えない岩礁や難破を、あなたが見いだすことはない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.46.3
Duos Joachim, hoc est, duos Jechonias fuisse historia indicat: unum ante transmigrationem, alterum in ipsa transmigratione generatum, id est, patrem et filium.
PL 15, 1609A歴史は、ヨアキムが二人、すなわちエコンヤが二人いたことを示している。一人は移住の前に、もう一人は移住のさなかにもうけられた。すなわち父と子である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.46.4
Ergo pater inter generationes superiores est computatus, qui successit Josiae: filius inter posteriores, qui successit patri, id est, nepos Josiae. Duos autem fuisse Regnorum libri indicant.
PL 15, 1609Bそれゆえ、父はより前の世代の中に数えられた。彼はヨシヤを継いだ者である。子はより後の世代の中に数えられた。彼は父を継いだ者、すなわちヨシヤの孫である。列王記が、二人いたことを示している。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.46.5
Sic enim scriptum est: Et imperavit Pharao super Israel, Joachim filio Josiae regnante in Judaeo pro Josia patre suo; et convertit nomen Joachim in regnando, et undecim annos regnavit in Hierusalem (IV Reg. XXIII, 34 et 36) .
PL 15, 1609B実にこう書かれている。「ファラオはイスラエルの上に命じた。ヨシヤの子ヨアキムが、父ヨシヤに代わってユダヤで統治していた。そして彼は統治するうちにヨアキムの名を変え、エルサレムで十一年統治した」(列王記四23:34、36)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.46.6
Quibus subjecit: Et reliqua verborum Joachim, et omnia quae fecit, nonne scripta sunt in libro verborum, et in diebus eorum, qui regnaverunt in Judaea? Et dormivit Joachim cum patribus suis; et regnavit Joachim filius ejus pro eo . . . .
PL 15, 1609Bこれに続けて、こう付け加えている。「ヨアキムのその他の言葉と、彼が行ったすべてのことは、言葉の書にも、ユダヤで統治した者たちの日々にも、書かれているではないか。ヨアキムは父祖たちとともに眠り、その子ヨアキムが彼に代わって統治した……」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.46.7
Filius decem et octo annorum erat Joachim, et cum regnaret, tribus mensibus regnavit in Hierusalem: nomen matris ejus Mesola . . . . . et omnia quae fecit sub oculis Domini pater ejus, et ipse fecit: et in diebus ejus ascendit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Hierusalem (IV Reg. XXIV, 5 et seq.) .
PL 15, 1609C「ヨアキムは十八歳の子であり、統治するにあたり、エルサレムで三か月統治した。その母の名はメソラ……彼の父が主の目の前で行ったすべてのとおり、彼自身も行った。その日々に、バビロンの王ネブカドネツァルがエルサレムに上った」(列王記四24:5以下)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.46.8
Vides igitur quod alius fuerit Josiae filius, alius nepos: filius ille, cui Hieremias nomen imposuit, nepos iste qui patris vocatus est nomine. Et bene sanctus Matthaeus a Propheta noluit discrepare, ut non Joachim, sed Jechoniam nominaret.
PL 15, 1609Cこうして、あなたは見る。ヨシヤの子は一人、孫はもう一人であったことを。子とはエレミヤが名を与えた者、孫とは父の名で呼ばれた者である。そして聖マタイが、預言者と食い違うことを望まず、ヨアキムではなくエコンヤと名づけたのは、良いことであった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.46.9
Simul, ut supra diximus, majorem fructum Dominicae pietatis astruxit, si generis nobilitatem non in omnibus Dominus requisivit: sed de captivis et peccatoribus congrue nasci voluit, qui remissionem veniebat praedicare captivis.
PL 15, 1610A同時に、先に述べたように、彼は主の敬虔のいっそう大きな実りを確証した。すなわち、主は家系の高貴さをすべての点で求めたのではなく、捕らわれ人や罪人たちから生まれることをふさわしいと望んだのである。捕らわれ人に解放を告げ知らせに来た者だからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.46.10
Non igitur suppressit alterum Evangelista, sed utrumque signavit; quod uterque Jechonias dictus sit. Ita addito juniore Jechonia, generationes quatuordecim computantur. Ergo illa Matthaeus.
PL 15, 1610Aそれゆえ、福音書記者は一方を伏せたのではなく、両方を示した。両者ともエコンヤと呼ばれたからである。こうして、若い方のエコンヤを加えれば、十四の世代が数えられる。以上がマタイである。