Expositio Evangelii secundum Lucam 2.50.1
Videte Ecclesiae surgentis exordium: Christus nascitur, et pastores vigilare coeperunt, qui gentium greges, pecudum modo ante viventes in aulam Domini congregarent; ne quos spiritalium bestiarum per offusas noctium tenebras paterentur incursus.
PL 15, 1571A興りつつある教会の始まりを見よ。キリストが生まれ、牧者たちが目を覚ましはじめた。彼らは、以前は家畜のように生きていた諸国民の群れを主の囲いの中に集めて、夜の闇が広がる中で、群れが霊的な獣たちのいかなる襲撃も被らないようにするはずの者たちであった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.50.2
Et bene pastores vigilant, quos bonus pastor informat. Grex igitur populus, nox saeculum, pastores sunt sacerdotes.
PL 15, 1571Aそして、善き牧者が形づくる牧者たちが目を覚ましているのは、もっともである。それゆえ群れとは民であり、夜とは世であり、牧者たちとは司教たちである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.50.3
Aut fortasse etiam: ille sit pastor, cui dicitur: Esto vigilans, et confirma (Apoc. III, 2) ; quia non solum episcopos ad tuendum gregem Dominus ordinavit, sed etiam angelos destinavit.
PL 15, 1571Aあるいはおそらく、こうでもある。「目を覚ましていよ、そして強めよ」(黙示録3:2)と言われる者が牧者なのだと。主は、群れを守るために司教たちを任じただけでなく、天使たちをも定めたからである。