Expositio Evangelii secundum Lucam 7.119.1
(Vers. 9, 10.) Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur ei: in Spiritum autem sanctum qui dixerit, non remittetur ei.
PL 15, 1729A(第9、10節)「人々の前で私を否む者は、神の天使たちの前で否まれる。また、人の子に対して言葉を言う者は誰でも、赦される。しかし、聖なる霊に対して言う者は、赦されない」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.119.2
Utique Filium hominis Christum intelligimus, qui de Spiritu sancto generatus in virgine est, quod parens ejus in terris sola sit Virgo.
PL 15, 1729B人の子とは、もちろんキリストのことだと我々は理解する。キリストは聖なる霊からおとめの内に生まれた。地上における親はおとめただ一人だからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.119.3
Numquid ergo major est Christo Spiritus sanctus; ut in Christum peccantes veniam consequantur, in Spiritum sanctum delinquentes remissionem non mereantur adipisci?
PL 15, 1729Bそれでは、聖なる霊はキリストより大きいのか。キリストに対して罪を犯す者は赦しを得るのに、聖なる霊に対して過ちを犯す者は、赦免を得るに値しないとすれば。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.119.4
Sed ubi unitas potestatis est, nulla comparationis est quaestio, neque controversia magnitudinis, cum magnus sit Dominus, et magnitudinis ejus finis esse non possit.
PL 15, 1729Bしかし、権能が一つであるところには、比較の問題は少しもなく、大きさをめぐる争いもない。主は偉大であり、その偉大さに限りはありえないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.119.5
Si igitur, quod credimus, unitas Trinitatis est, indiscreta utique magnitudo, sicut indiscreta operatio; quod in sequentibus demonstratur; nam cum alibi dictum sit: Pater vobis dat quid loquamini, hic subjecit: Spiritus enim sanctus docebit vos in illa hora quae oportet dicere (Matth. X, 19) . Ergo si operatio una est, una est contumelia.
PL 15, 1729Bそれゆえ、我々が信じるとおり三位一体の一性があるなら、大きさも区別されず、働きが区別されないのと同じである。これはあとの箇所で示されている。ほかの箇所では「父は汝らに、何を語るべきかを与える」と言われているのに対し、ここでは「聖なる霊が、言うべきことを、その時に汝らに教える」と付け加えているからである(マタイ10:19)〔引照は刷られたまま写した。前の引用がマタイ10:19 に、後の引用はルカ12:12 に当たる〕。それゆえ、働きが一つなら、侮辱も一つである。