Expositio Evangelii secundum Lucam 10.168.1
Dicit aliquis: Quomodo ergo Thomas cum adhuc non crederet, tetigit tamen Christum (Ibid., 27) ?
PL 15, 1845Dある人は言う。では、トマスはまだ信じていなかったのに、どうしてキリストに触れたのか(ヨハネ20:27)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.168.2
Sed ille non de resurrectione Domini, sed de resurrectionis videtur qualitate dubitasse; et tactu suo debuit me docere, sicut docuit et Paulus: Oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem, et hoc mortale induere immortalitatem (II Cor. XV, 53) ; ut incredulus credat, et cunctator dubitare non possit: facilius enim credimus quod videmus.
PL 15, 1845Dしかし彼は、主の復活についてではなく、復活のありさまについて疑ったように見える。そして彼は、自らの接触によって私〔底本は me。「我々」の意か〕を教えるはずであった。パウロもまた教えたとおりである。「この朽ちるものが朽ちないものを着、この死ぬものが死なないものを着ることが必要だからである」(二コリント15:53)〔底本は「二コリント」。一コリント15:53の句である〕。これは、信じない者が信じ、ためらう者が疑えなくなるためである。我々は目に見えるものを、より容易に信じるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.168.3
Habuit autem admirandi causam Thomas, cum videret clausis omnibus per invia septa corporibus, inoffensa compage, corpus insertum; et ideo mirum quomodo se natura corporea per impenetrabile corpus infuderit, invisibili aditu, visibili conspectu: tangi facilis, difficilis aestimari.
PL 15, 1846Aしかしトマスには、驚く理由があった。閉ざされたあらゆる物体、通り抜けられぬ囲いを貫いて、その結合に傷もないまま、体が入り込むのを見たからである〔clausis omnibus per invia septa corporibus の係りが定かでない。「閉ざされたあらゆる物体、通れぬ囲いを通って」と解した〕。それゆえ、体の本性が、貫き通せぬ体を通って流れ込んだことは驚くべきことである。入り方は見えないのに、姿は見える。触れるのは容易だが、理解するのは難しい。