ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput XXXIV 第2巻 第XXXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1564B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.34.1

1

(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis. Pulchre cum de Domino prophetaret, ad prophetam sua verba convertit; ut hoc quoque beneficium esse Domini designaret; ne cum publice enumeraret sua, quasi ingratus tacuisse quae acceperat beneficia videretur, quae agnoscebat in filio.

PL 15, 1564B

(第76節)「そして幼子よ、汝は至高者の預言者と呼ばれる」。ザカリアが、主について預言しながら、自分の言葉を預言者〔ヨハネ〕に向けたのは見事である。これもまた主の恵みであると示すためであり、また、自分が受けたことを公に数え上げるとき、息子のうちに認めていた恵みを、受けておきながら恩知らずにも黙していたかのように見えないためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.34.2

2

Sed fortasse aliqui quasi irrationabilem mentis excessum putent, quod octo dierum alloquitur infantem. Verum si teneamus, intelligimus profecto quod potuit vocem patris natus audire, qui Mariae salutationem antequam nasceretur, audivit.

PL 15, 1564C

しかし、生後八日の幼子に語りかけるのを、理性を欠いた精神の逸脱だと思う者もあるかもしれない。だが、もし〔先の事実を〕心にとどめるなら、生まれる前にマリアの挨拶を聞いた者が、生まれて父の声を聞けたことを、我々は確かに理解する。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.34.3

3

Sciebat propheta alias esse aures prophetae, quae Spiritu Dei, non corporis aetate reserantur. Habebat intelligendi sensum, qui exsultandi habebat affectum.

PL 15, 1564C

預言者〔ザカリア〕は知っていた、預言者〔ヨハネ〕の耳は別のものであって、体の年齢によってではなく、神の霊によって開かれるのだと。〔胎内で〕喜びおどる心情を持っていた者は、悟る感覚をも持っていたのである。