Expositio Evangelii secundum Lucam 10.66.1
(Vers. 49-51.) Nec discipulorum studia defuerunt. Denique Petrus eruditus in Lege, promptus affectu, qui sciret Phineae reputatum ad justitiam quod sacrilegos peremisset, percussit principis servum (Psal. CV, 31) .
PL 15, 1820B(第49–51節)弟子たちの熱意も欠けてはいなかった。実に、ペトロは律法に通じ、情にも厚く、ピネハスが冒瀆者たちを殺したことが正義と認められたことを知っていたので、首長〔大祭司のこと〕の僕を打った(詩篇105:31)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.66.2
Sed Dominus vulnera cruenta detersit, mysteria divina subjecit; ut servus principis mundi, hoc est, non naturae conditione, sed culpae, saecularium famulus potestatum, auris suae vulnus exciperet; quia non audisset verba sapientiae: Omnis denique qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34) .
PL 15, 1820Cしかし主は、流れる血の傷を拭い、神の奥義を差し添えた。それは、この世の支配者の僕、すなわち本性の身分によってではなく咎によって、世俗の権力者に仕える従者が、自らの耳の傷を受けるためである。彼は知恵の言葉を聞かなかったからである。「実に、罪を行う者は皆、罪の僕である」(ヨハネ8:34)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.66.3
Peccatis, inquit, vestris venditi estis (Esai. L, 1) . Venditio propter peccata nostra: propter bonitatem autem Dei redemptio peccatorum.
PL 15, 1820C「汝らは自らの罪のゆえに売られた」と言う(イザヤ50:1)。売られたのは我々の罪のゆえであるが、罪が贖われるのは神の善のゆえである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.66.4
Aut si Petrus volens (24, quaest. 1, c. Si Petrus) percussit aurem, docuit quod aurem habere in specie non deberent, quam in mysterio non habebant.
PL 15, 1820Cあるいは、ペトロが望んで(『教令集』第2部第24事例第1問題「Si Petrus」法文)耳を打ったのなら、彼は、奥義においては持っていなかった耳を、外見においても持つべきでないことを教えたのである〔「持つべきでない」の主語は文中に示されず、耳を打たれた者たちを指すと解した〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.66.5
Sed bonus Dominus et ipsi refundit auditum, secundum prophetica dicta demonstrans (Esai. XXXV, 10) et ipsos, si convertantur, posse sanari, qui in passione Domini vulnerati sunt; eo quod omne peccatum fidei mysteriis abluatur.
PL 15, 1820Cしかし善なる主は、その者にさえ聴力を戻す。預言の言葉に従って、主の受難において傷つけられた者たちでさえ、もし回心するなら癒されうること、またあらゆる罪は信仰の奥義によって洗い清められることを示すのである(イザヤ35:10)。