Expositio Evangelii secundum Lucam 6.67.1
Sed haec ut secundum litteram de hospitii religione venerabilis est forma praecepti: ita etiam de mysterio sententia coelestis arridet. Etenim cum domus eligitur, dignus hospes inquiritur. Videamus igitur ne forte Ecclesia praeferenda designetur, et Christus.
PL 15, 1685Cだが、これが文字どおりの意味で客遇の敬虔について命じる尊い型であるように、奥義についても天の判断が微笑みかける。実に、家が選ばれるとき、ふさわしい客が求められる。それゆえ、教会とキリストが、優先されるべきものとして示されているのではないか、見てみよう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.67.2
Quae enim dignior domus apostolicae praedicationis ingressu, quam sancta Ecclesia (24, quaest. 1, cap. Quae dignior) ?
PL 15, 1685C使徒的宣教が入る家として、聖なる教会より相応しい家があるだろうか(『教令集』第2部第24事例第1問題「Quae dignior」法文)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.67.3
Aut quis praeferendus magis omnibus videtur esse quam Christus, qui pedes suis lavare consuevit hospitibus, et quoscumque sua receperit domo, pollutis non patiatur habitare vestigiis: sed maculosos licet vitae prioris, in reliquum tamen dignetur mundare processus?
PL 15, 1685Cまた、すべての者にまさって優先されるべき者として、キリストのほかに誰が見えようか。キリストは自らの客たちの足を洗う習いであり、自分の家に迎え入れた者が誰であっても、汚れた足跡のまま住むことを許さず、以前の生に汚れた者であっても、以後の歩みを清めることを良しとするのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.67.4
Hic est igitur solus quem nemo debet deserere, nemo mutare. Cui bene dicitur: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos credimus (Joan. VI, 69 et 70) .
PL 15, 1685Dそれゆえ、これこそ誰も見捨ててはならず、誰も取り替えてはならない唯一の者である。彼にこそ、こう言うのがふさわしい。「主よ、我々は誰のもとへ行こうか。汝は永遠の生命の言葉を持っている。我々は信じている」(ヨハネ6:69–70)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.67.5
Vides exsecutorem coelestium praeceptorum: qui quoniam non mutavit hospitium, coelestis consortium consecrationis emeruit.
PL 15, 1685Dあなたは天の戒めを実行する者を見る。この者は客の宿を取り替えなかったので、天の聖別の交わりを得るに値した。