Expositio Evangelii secundum Lucam 9.8.1
1
(Vers. 34.) Illi ergo directi cum solverent pullum, numquid suis verbis usi sunt? Minime: sed dixerunt sicut dixerat illis Jesus; ut agnoscas quod non suo sermone, sed Dei verbo; nec proprio, sed Christi nomine fidem populis infudere gentilibus, atque adversariae potestates quae sibi nationum obsequia vindicabant, mandato cessere divino.
PL 15, 1795B(第34節)それゆえ、遣わされた彼らは、子驢馬を解いたとき、自分の言葉を用いたであろうか。決してそうではない。イエスが彼らに言ったとおりに言った。あなたが、彼らは自分の言葉によらず神の言葉によって、自分の名によらずキリストの名によって、異邦の民に信仰を注いだのだと知るためである。こうして、諸民族の服従を自分のものと主張していた敵対する勢力は、神の命令に屈した。