Expositio Evangelii secundum Lucam 6.62.1
Quicumque enim non credit, irridet. Fleant igitur mortuos suos, qui putant mortuos: ubi resurrectionis fides est, non mortis est species, sed quietis.
PL 15, 1684B信じない者は誰でも嘲笑するからである。死者を死者と思う者たちは、自分たちの死者のために泣くがよい。復活の信仰のあるところには、死の姿はなく、休みの姿がある。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.62.2
Nec abhorret illud Matthaei, quod ait tibicines fuisse in domo principis, et turbam tumultuantem (Matth. IX, 23) : vel quia more veteri tibicines ad incendendos excitandosque luctus videbantur adhiberi: vel quia per Legis et litterae cantilenam, exsultationem Synagoga non poterat capere spiritalem.
PL 15, 1684Bマタイが、長の家に笛吹きがいて、群衆が騒いでいたと言うのも(マタイ9:23)、これと矛盾しない。昔の習いで、笛吹きが悲嘆をかき立て、燃え上がらせるために使われたと思われるからか、あるいは、律法と文字の歌によっては、会堂は霊的な歓喜を受け止められなかったからである。