ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput XLIV 第10巻 第XLIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1814B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.44.1

1

(Vers. 29, 30.) Videte ficulneam et omnes arbores, cum producunt jam ex se fructum, scitis quia prope est aestas.

PL 15, 1814B

(第29、30節)「イチジクの木とすべての木を見よ。それらがすでに自ら実を結ぶとき、汝らは夏が近いと知る」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.44.2

2

Diverso quidem modo, in unum tamen concurrere videtur Evangelistarum sententia; Matthaeus enim de sola dixit ficulnea, cum ramus ejus tener fuerit (Matth. XXIV, 32) : hic de arboribus omnibus.

PL 15, 1814B

異なる仕方ではあるが、福音書記者たちの言い分は一つに帰するように見える。マタイは、イチジクの木だけについて、その枝が柔らかくなるとき、と述べた(マタイ24:32)。ここでは、すべての木について述べている。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.44.3

3

Verum sive cum fructus in omnibus virescit arboribus, et ficulnea fecunda jam floret, ut omnis lingua confiteatur Deo, confitente etiam populo Judaeorum; sperare Domini debemus adventum, quo tamquam temporibus aestivis resurrectionis fructus metentur: sive cum levem fragilemque jactantiam homo iniquitatis tamquam folia Synagogae ramus, induerit, conjicere debemus appropinquare judicium: nam remunerare fidem Dominus, et delinquendi finem afferre festinat.

PL 15, 1814B

しかし、すべての木に実が青く育ち、イチジクの木も実り豊かにすでに花咲いて、あらゆる舌が神に告白し、ユダヤ人の民もまた告白するときであれ、我々は主の到来を望むべきである。その到来において、夏の季節のように復活の実が刈り取られる。あるいは、不法の人が、会堂の枝として〔Synagogae と ramus の係りは定かでない。「会堂の枝」と取った〕、木の葉のように軽く壊れやすい驕りをまとうときであれ、我々は審判が近づいていると推し量るべきである。主は、信仰に報い、罪を犯すことに終わりをもたらすことを急ぐからである。