Expositio Evangelii secundum Lucam 8.55.1
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Itaque prius quae sint aquilae conjiciamus, ut quod sit corpus definiamus. Justorum enim animae aquilis comparantur, quod alta petant, humilia derelinquant, longaevam ducere ferantur aetatem.
PL 15, 1781C(第37節)「体のあるところに、ワシも集まる」。まずワシが何であるかを推測して、そのうえで体が何であるかを定めよう。義人の魂はワシにたとえられるからである。高いものを求め、低いものを捨て、長寿を送ると言われている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.55.2
Unde et David animae suae dicit: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5) . Si igitur intelleximus aquilas, de corpore jam dubitare non possumus, maxime si meminerimus quod a Pilato Joseph corpus acceperit (Joan. XIX, 38) .
PL 15, 1781Dそれゆえダビデも、自分の魂に言う。「汝の若さはワシのように新たにされる」(詩篇102:5)。もしワシを理解したなら、体についてはもはや疑えない。とりわけ、ヨセフがピラトから体を受け取ったことを思い起こすならそうである(ヨハネ19:38)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.55.3
Nonne tibi videntur aquilae circa corpus Maria Cleophae, et Maria Magdalene, et Maria mater Domini, apostolorumque conventus circa Domini sepulturam?
PL 15, 1782Aクレオパのマリアと、マグダラのマリアと、主の母マリア、そして使徒たちの集いが、主の埋葬のときに体の周りにいたのは、あなたにはワシのように見えないか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.55.4
Nonne tibi videntur aquilae circa corpus, quando veniet cum intelligibilibus nubibus Filius Hominis: Et videbit eum omnis oculus, et qui eum compunxerunt (Apoc, I, 7)?.
PL 15, 1782A人の子が、知性的な雲とともに来るとき、体の周りにいるのは、ワシのように見えないか。「すべての目が彼を見る、彼を刺した者たちも」(黙示録1:7)。