ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput XC 第2巻 第XC章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1586A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.90.1

1

Venit ergo ad Joannem, quoniam caetera comperistis. Venit ad Joannis baptisma: sed Joannis baptisma habebat poenitentiam delictorum (Matth. III, 13) . Et ideo prohibet eum Joannes dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Ibid., 14) ?

PL 15, 1586A

それゆえ彼はヨハネのもとに来る。ほかのことは諸君がすでに知っているからである。彼はヨハネの洗礼に来たのだが、ヨハネの洗礼は罪の悔い改めを伴うものであった(マタイ3:13)。それゆえヨハネは彼を止めて言う。「私こそ汝から洗礼を受けるべきであるのに、汝が私のもとに来るのか」(マタイ3:14)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.90.2

2

Cur venis ad me, qui peccatum non habes? Ille enim baptizandus est a me, qui peccatum habet: qui autem peccatum non fecit, lavacrum poenitentiae cur requirat? Sine, inquit, modo: hoc est, dum Ecclesia aedificetur, decet nos implere omnem justitiam (Ibid., 15) .

PL 15, 1586A

なぜ汝は私のもとに来るのか。汝は罪を持たないのに。洗礼を私から受けねばならないのは、罪を持つ者である。罪を犯さなかった者が、悔い改めの沐浴をなぜ求めるのか。「今は許せ」と彼は言う。すなわち、教会が建てられるまでの間は、「我々があらゆる正義を満たすことがふさわしい」のである(マタイ3:15)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.90.3

3

Quae est justitia, nisi misericordia? Dispersit enim, dedit pauperibus: justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) . Dedit mihi pauperi, dedit mihi inopi gratiam quam ante non habui. Justitia ergo ejus manet in aeternum.

PL 15, 1586B

正義とは慈しみにほかならないではないか。「彼は散らし、貧しい者たちに与えた。その正義は永遠に続く」(詩篇111:9)とある。彼は貧しい私に、乏しい私に、私がかつて持たなかった恩寵を与えた。それゆえその正義は永遠に続く。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.90.4

4

Quae est justitia, nisi ut quod alterum facere velis, prior ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo? Quae est justitia, nisi ut qui carnem suscepit, non quasi Deus sensum aut ministerium carnis excluderet: sed quasi homo carnem vinceret, ut vincere me doceret?

PL 15, 1586B

正義とは、他人にさせたいと望むことを自らまず始め、自分の模範で他の者たちを励ますことにほかならないではないか。正義とは、肉を受けた者が、神のように肉の感覚や務めを締め出すのではなく、人のように肉に打ち勝ち、私に打ち勝つことを教えることにほかならないではないか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.90.5

5

Docuit enim me qua ratione possim terrenis concretam vitiis obnoxiae carnis illuviem sepelire criminibus, renovare virtutibus.

PL 15, 1586B

実に彼は、地上の悪徳に固まった、罪に服する肉の汚れを、罪に対して葬り〔criminibus(罪に)の係りは定かでない。「葬る」に係り、罪に対して死んだものとして葬ると取った〕、徳によって新たにする方法を、私に教えたからである。