ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput XIII 第8巻 第XIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1768D · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.13.1

1

(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram. Narratio magis quam parabola videtur, quando etiam nomen exprimitur.

PL 15, 1768D

(第19節)「ところで、ある金持ちがいて、紫の衣を着ていた」。たとえというより物語に見える。名前までが挙げられているからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.13.2

2

Non otiose autem hic divitem Dominus perfunctum deliciis saecularibus, in perpetuae famis apud inferos constitutum significavit aerumna: cui non immerito quinque fratres, id est, quinque sensus corporis naturali quadam germanitate videntur fuisse sociati, qui immodicis atque innumeris cupiditatibus aestuabant: Lazarum vero in Abrahae gremio quasi in quodam sinu quietis, et sanctitatis recessu locavit; ne illecti praesentium voluptate, maneamus in vitiis; vel taedio victi, laborum dura fugamus.

PL 15, 1768D

主がここで、この世の快楽に耽った金持ちを、冥界で永遠の飢えの苦難のうちに置かれた者として示したのは、理由のないことではない。この男には、五人の兄弟、すなわち体の五つの感覚が、ある自然な兄弟の間柄によって結び付いていたと見えるのも、当然である。彼らは、節度のない無数の欲望で燃え立っていた。一方、ラザロは、アブラハムの懐、いわば安らぎの懐、聖性の隠れ家に置いた。我々が目の前の快楽に誘われて悪徳にとどまることのないように、あるいは倦怠に打ち負かされて労苦の厳しさを避けることのないようにするためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.13.3

3

Sive itaque Lazarus pauper in saeculo, sed Deo dives: sive apostolicus aliquis pauper in verbo, locuples in fide (neque enim sancta omnis paupertas, aut divitiae criminosae: sed ut luxuria infamat divitias, ita paupertatem commendat sanctitas), sive ergo apostolicus qui veram teneat fidem, verborum infulas, fucum argumentorum, ambitiosa sententiarum velamina non requirat: feneratam mercedem accipit, impugnans haereticos Manichaeum, Marcionem, Sabellium, Arium, Photinumque (isti enim non aliud quam fratres sunt Judaeorum, quibus perfidiae germanitate nectuntur), reprimens quoque carnis cupiditates, quae illis, ut dixi, quinque sensibus vaporantur: feneratam, inquam, mercedem accipit, cui compensatio exuberantium copiarum, et perpetuitatis usura est.

PL 15, 1769A

それゆえ、世では貧しいが神に対して富んでいるラザロであれ、あるいは言葉においては貧しいが信仰においては豊かな、使徒的なある人であれ(すべての貧しさが聖なのではなく、すべての富が咎むべきなのでもない。放縦が富の評判を落とすように、聖性が貧しさを推奨するのである)、つまり、真の信仰を保ち、言葉の飾り帯も、論証の偽りの化粧も、見せびらかしの文の覆いも求めない使徒的な人は、利子付きの報いを受ける。彼は異端者たち、すなわちマニ、マルキオン、サベリウス、アレイオス、フォティヌスに反対し(彼らはユダヤ人の兄弟にほかならず、背信の兄弟の間柄によって結び付いているからである)、また、先に言ったように、彼らにあっては五つの感覚によって熱せられる肉の欲望をも抑える。利子付きの報いを、と私は言う、彼は受けるのであり、その報いには、あり余る富への償いと、永遠という利息がある。