ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput XXXVII 第1巻 第XXXVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1548C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.37.1

1

Venit ergo Joannes in spiritu et virtute Eliae; alterum enim sine altero non potest esse, sicut etiam in sequentibus reperitur, cum dicitur: Spiritus sanctus superveniet te, et virtus Altissimi obumbrabit te (Luc. I, 35, infra) .

PL 15, 1548C

それゆえヨハネは、エリヤの霊と力をもって来た。一方は他方なしにはありえないからである。それは、後の箇所にも見いだされる。「聖なる霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆う」と言われているとおりである(ルカ1:35、下で)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.37.2

2

Sed fortasse hoc supra nos, et supra apostolos videatur exemplum. Nam et ille sub Elia diviso amne fluvialium recursus undarum in originem fluminis, sicut dicit Scriptura: Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 5) significat salutaris lavacri futura mysteria, per quae in primordia natuturae suae, qui baptizati fuerint parvuli a malitia reformantur (Cf. August., lib. I contra Jul. Pelag., cap. 2) .

PL 15, 1548C

しかし、この例は、我々をも使徒たちをも超えると見えるかもしれない。実際、エリヤのもとで川が分かれたとき、川の波が流れの源へと逆流したこと──聖書が「ヨルダンは後ろへ向きを変えた」と言うとおり(詩篇113:5)──は、救いの洗いの将来の奥義を示している。この奥義によって、洗礼を受けた幼子たちは、悪意から、自らの本性の始原〔底本は行末で音節が二度刷られて「natuturae」となっている。naturae と読む〕へと造り直されるのである(参照、アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第2章)。〔底本の構文は崩れ気味である。recursus を主語、significat を述語と取った〕

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.37.3

3

Quid quod etiam apostolis suis ipse Dominus virtutem Spiritus esse tribuendam promisit, dicens: Accipietis virtutem adveniente in vos Spiritu sancto. (Act. I, 8) .

PL 15, 1548C

さらに、主自身が、その使徒たちにも霊の力が授けられると約束したことはどうか。主は言う。「聖なる霊が汝らの上に臨むとき、汝らは力を受ける」(使徒言行録1:8)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.37.4

4

Deinde in sequentibus: Factus est, inquit, subito sonus de coelo, tamquam vi magna ferretur Spiritus (Act. II, 2) . Bene vi magna, quia Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Et virtus est illa, quam a sancto Spiritu apostoli consecuti sunt.

PL 15, 1548D

続く箇所ではさらに、「突然、天から音がした。大いなる力で霊が運ばれるかのように」と彼は言う(使徒言行録2:2)。「大いなる力で」というのは適切である。「その口の霊によって、彼らのすべての力は〔成る〕」(詩篇32:6)からである。そして、使徒たちが聖なる霊から得たのは、この力である。