ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput XXV 第6巻 第XXV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1675A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.25.1

1

Sed quis est populus iste qui amplius debet, nisi nos, quibus amplius creditum est? Illis credita sunt eloquia Dei, nobis creditur partus Virginis. Habes talentum Virginis partum: habes fidei centesimum fructum.

PL 15, 1675A

しかし、より多く負っているこの民とは誰か。より多く委ねられた我々でなくて誰であろう。かの人々には神の託宣が委ねられ、我々にはおとめの出産が委ねられている。あなたはタラントとしておとめの出産を持ち、信仰の百倍の実を持つ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.25.2

2

Creditus est Emmanuel nobiscum Deus, credita Domini crux, mors, resurrectio. Et si Christus pro omnibus passus est, pro nobis tamen specialiter passus est; quia pro Ecclesia passus est. Itaque non est dubium quod plus debeat qui plus accepit.

PL 15, 1675A

インマヌエル、すなわち我々とともにいる神が委ねられ、主の十字架、死、復活が委ねられた。キリストはすべての人のために受難したが、特に我々のために受難した。教会のために受難したからである。それゆえ、より多く受けた者がより多く負うことは、疑いない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.25.3

3

Et secundum homines plus fortasse offendit, qui plus debuerit: sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit: si tamen gratiam consequatur.

PL 15, 1675A

また人間から見れば、より多く負った者は、おそらくより多く罪を犯した。しかし主の慈しみによって事情は変わり、より多く負っていた者がより多く愛するようになる。もっとも、恩寵を得ればである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.25.4

4

Gratiam enim et qui reddit, habet: et qui habet in eo ipso quod habet, solvit; nam et reddendo habetur, et habendo redditur (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 44) .

PL 15, 1675B

恩寵は、返す者も持っているし、持つ者は、持っているそのことにおいて返す。返すことによって持たれ、持つことによって返されるからである(参照、アウグスティヌス『キリストの恩寵について』第1巻第44章)。