Expositio Evangelii secundum Lucam 9.37.1
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit. Sadducaei, hoc est, detestabilior portio Judaeorum, hoc loco Dominum tentant: quorum aperte stultitia reprehenditur, mystice autem sententia retorquetur; quia excluserunt de se castitatis exemplum, dum secundum litteram nubere mulier cogitur et invita, ut defuncti semen excitet frater (Deut. XXV, 5) .
PL 15, 1803A(第28節)「ある人の兄弟が死んだなら」。サドカイ派の人々、すなわちユダヤ人の中でもいっそう忌まわしい一派が、この箇所で主を試みる。彼らの愚かさは明らかに咎められ、その主張は、奥義の意味では突き返される。というのも、文字どおりには、女が、死んだ者の子孫を起こすために兄弟に、望まなくとも嫁がされるのであって(申命記25:5)、彼らは自分たちから貞潔の模範を締め出したからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.37.2
Ergo littera occidit quasi lena vitiorum: spiritus autem magister est castitatis (II Cor. III, 6) .
PL 15, 1803Aそれゆえ、文字は悪徳の取り持ち女のように殺し、霊は貞潔の師である(二コリント3:6)。