ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput XVII 第10巻 第XVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1808C · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.17.1

1

Ergo sedebit in templo, et in templo interiore Judaeorum, qui Christum negabunt: in templo non inviolabili, sed corruptelae obnoxio, quod aut perfidiae involvat ruina, aut iracundiae vis subruat, aut cupiditatum ignis exurat.

PL 15, 1808C

ゆえに彼は神殿に座す。それも、キリストを否む者たちであるユダヤ人の内なる神殿に座す。それは侵すべからざる神殿ではなく、腐敗にさらされた神殿であり、背信の崩落がそれを包み込むか、怒りの力がそれを掘り崩すか、欲望の火がそれを焼き尽くすかするのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.17.2

2

Et bene tunc veniet dies Domini, et breviabuntur dies propter electos (Matth. XXIV, 22) : quoniam sicut primus adventus Domini propter redimenda peccata, ita et secundus propter reprimenda delicta, ne plures perfidiae errore labantur.

PL 15, 1808D

そしてまことに、そのとき主の日が来て、「その日々は選ばれた者たちのために短くされる」(マタイ24:22)。主の最初の到来が罪を贖うためであったように、第二の到来は罪を抑えるためであり、より多くの者が背信の迷妄に滑り落ちないためだからである。