ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput IV 第3巻 第IV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1590A · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.4.1

1

Sed etiam alibi diverso ordine generationem doceamus esse decursam; ne hic quoque Evangelistae discrepare videantur, qui veterem ordinem sunt secuti.

PL 15, 1590A

だが別の箇所でも、系図が別の順序で述べ下されていることを我々は示そう。ここでも、古い順序に従った福音書記者たちが食い違っているように見えないためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.4.2

2

Sic enim habes: Fuit homo ex Arath, et nomen ejus Elcana, filius Hieremiel, filius Heli, filius Ozi de monte Ephraim (I Reg. I, 1) . Vides et a patribus ad filios, et a filiis ad patres originis descriptionem veteri more contextam.

PL 15, 1590A

実に、あなたはこう読む。「アラト〔底本は Arath。ミーニュの脚注は、ローマ版が ex Aramathaim Sophim、いくつかの写本が ex Ramath と読むが、古い版と大半の写本に従って Arath を採る、とする〕出身の一人の人がいた。その名はエルカナ、エレミエルの子、エリの子、オジの子、エフライムの山の者であった」(サムエル記上1:1)。あなたは、父たちから子たちへ、子たちから父たちへと、古い習いに従って出自の記述が編まれているのを見る。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.4.3

3

Vides ubique familiam per virorum generationes esse decursam. Noli mirari si Matthaeus ab Abraham usque ad Joseph, Lucas a Joseph usque ad Adam, et ad Deum generationum ordinem percurrit. Noli mirari quod Joseph origo descripta est.

PL 15, 1590A

あなたは、いたるところで家系が男たちの系図を通して述べ下されているのを見る。マタイがアブラハムからヨセフまで、ルカがヨセフからアダム、さらに神まで、系図の順序をたどっても驚くな。ヨセフの出自が記されたことにも驚くな。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.4.4

4

Etenim secundum carnem natus, usum debuit sequi carnis, et qui in saeculum venit, saeculi debuit more describi; maxime cum in Joseph origine etiam origo sit Mariae.

PL 15, 1590B

実に、肉に従って生まれた者は、肉の慣習に従うべきであり、世に来た者は、世の流儀で記されるべきであった。とりわけ、ヨセフの出自のうちにマリアの出自もあるのだから。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.4.5

5

Nam cum vir justus fuerit Joseph, utique ex tribu sua, et ex patria sua accepit uxorem: nec potuit justus facere contra id quod Lege praescriptum est.

PL 15, 1590B

ヨセフは義人であったから、まさしく自分の部族から、自分の故郷から妻を迎えたのであり、義人は律法に定められたことに反して行うことはできなかった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.4.6

6

Sic enim habes, quia unusquisque in haereditatem tribus suae patriae adhaerebunt filii Israel, nec de tribu ad tribum transibunt: et omnis filia quae habet haereditatem tribuum filiorum Israel, uni ex populo, et ex tribu patris sui erit uxor (Num. XXXVI, 6-8) .

PL 15, 1590B

実に、あなたはこう読む。「イスラエルの子らは、各人、自分の部族の故郷の嗣業に結びつき、部族から部族へ移ってはならない。イスラエルの子らの諸部族の嗣業を持つ娘はみな、自分の父の部族の民のうちの一人の妻となる」(民数記36:6–8)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.4.7

7

Itaque et census tempore ascendit Joseph de domo et de patria David (Luc II, 4 et 5) , ut profiteretur cum Maria uxore sua. Quae ex eadem domo, et ex eadem patria professionem defert, utique ejusdem tribus, et ejusdem patriae se esse designat.

PL 15, 1590B

それゆえ戸口調査の時にも、ヨセフはダビデの家と故郷から上った(ルカ2:4、5)。妻マリアとともに申告するためである。同じ家、同じ故郷から申告を届け出る女は、まさしく自分が同じ部族、同じ故郷の者であることを示している。