ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CLXVI 第7巻 第CLXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1743A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.166.1

1

(Vers. 7.) Ecce anni tres sunt ex quo veni quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam; ut quid etiam terram occupat? Venit ad Abraham, venit ad Moysen, venit ad Mariam, hoc est, venit in signaculo, venit in Lege, venit in corpore.

PL 15, 1743A

(第7節)「見よ、私がこのイチジクの木に実を求めて来てから三年になるが、見いださない。それゆえ、これを切り倒せ。何のために土地までふさぐのか。」彼はアブラハムのもとに来、モーセのもとに来、マリアのもとに来た。すなわち、印において来、律法において来、体において来たのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.166.2

2

Adventum ejus ex beneficiis recognoscimus. Alibi purificatio, alibi sanctificatio, alibi justificatio est: circumcisio purificavit, sanctificavit Lex, justificavit gratia. Unus in omnibus, et in uno omnia.

PL 15, 1743B

我々は彼の到来を、その施しから見分ける。ある所には清めがあり、ある所には聖化があり、ある所には義認がある。割礼が清め、律法が聖とし、恩寵が義とした。すべてのうちに一人があり、一人のうちにすべてがある。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.166.3

3

Nemo enim mundari potest, nisi qui metuit Dominum: nemo Legem meretur accipere, nisi purificatus a culpa: nemo accedit ad gratiam, nisi noverit Legem.

PL 15, 1743B

主を畏れる者でなければ、清められることはできず、咎から清められた者でなければ、律法を受けるにふさわしくなく、律法を知った者でなければ、恩寵に近づかないからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.166.4

4

Ergo populus Judaeorum neque purificari potuit; quia circumcisionem non animi, sed corporis habuit, neque sanctificari; quia virtutem Legis ignoravit, qui carnalia magis quam spiritalia sequebatur ( Lex autem (Rom. VII, 14) spiritalis est ), neque justificari; quia delictorum suorum poenitentiam non gerebat, et ideo gratiam nesciebat.

PL 15, 1743B

それゆえ、ユダヤ人の民は、清められることができなかった。心の割礼ではなく、体の割礼しか持たなかったからである。聖化されることもできなかった。律法の徳を知らず、霊的なものよりも肉的なものに従っていたからである(律法は霊的である(ローマ7:14))。義とされることもできなかった。自らの罪について悔い改めを行わず、そのため恩寵を知らなかったからである。