ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput XLIII 第2巻 第XLIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1568C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.43.1

1

Hic est Dominus, hoc praesepe, quo nobis divinum mysterium revelatum est: irrationabiles gentes, pecudum intra praesepia more viventes, alimoniae sacrae ubertate pascendas. Agnovit ergo asina, species scilicet, et forma gentilium, praesepe Domini sui.

PL 15, 1568C

これこそ主であり、これこそ飼い葉桶である。これによって、我々に神の奥義が示された。理性なき諸国民、家畜のように飼い葉桶の中で生きる者たちが、聖なる糧の豊かさによって養われるためである。それゆえ驢馬、すなわち異邦人の種類と姿が、自らの主の飼い葉桶を知ったのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.43.2

2

Et ideo dicit: Dominus pascit me, et nihil deerit (Psal. XXII, 2) . An mediocribus signis Deus probatur, quod angeli ministrant, quod Magi adorant, quod martyres confitentur?

PL 15, 1568C

だからこう言う。「主は私を養う、私は何も欠けることがない」(詩篇22:2)。天使が仕え、博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕が礼拝し、殉教者が告白するということは、神を証明するのに取るに足りないしるしであろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.43.3

3

Ex utero funditur, sed coruscat e coelo: terreno in diversorio jacet, sed coelesti lumine viget. Nupta peperit, sed virgo concepit: nupta concepit, sed virgo generavit.

PL 15, 1568C

彼は胎から流れ出るが、天から輝く。地上の宿屋に横たわるが、天の光に力強くある。結婚した女が産んだが、おとめが身ごもった。結婚した女が身ごもったが、おとめが生んだ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.43.4

4

Docuit enim nos sanctus Matthaeus non mediocre mysterium, quod sanctus Lucas, quia plene jam erat expositum, silendum putavit, satis se divitem fore credens, si praesepe Domini sibi ex omnibus vindicasset.

PL 15, 1569A

実に、聖マタイは、我々に並々ならぬ奥義を教えた。聖ルカは、それがすでに十分に説かれていたので、黙するべきだと考え、主の飼い葉桶をすべての中から自分のものとして主張するなら、自分は十分に富むことになると信じたのである。