Expositio Evangelii secundum Lucam 2.87.1
Veniat ergo Deus, aedificet mulierem, illam quidem adjutricem Adae, hanc vero Christi. Non quia Christus adjumentum requirit, sed quia nos quaerimus et desideramus ad Christi gratiam per Ecclesiam pervenire.
PL 15, 1585Aそれゆえ神が来て、女を建てるがよい。かの女はアダムの助け手であったが、この女はキリストの〔助け手〕である。キリストが助けを要するからではなく、我々が教会を通してキリストの恩寵に至ることを求め、望むからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.87.2
Et nunc aedificatur, et nunc formatur, et nunc mulier figuratur, et nunc creatur. Et ideo novo verbo usa est Scriptura; quia superaedificamur super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20) . Et nunc domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum.
PL 15, 1585B今もなお建てられ、今もなお形づくられ、今もなお女が象られ、今もなお造られる。それゆえ聖書は新しい語を用いたのである。我々は使徒たちと預言者たちの土台の上にさらに建て上げられるからである(エフェソ2:20)。今もなお霊の家が、聖なる祭司職へと立ち上がる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.87.3
Veni, Domine Deus, aedifica mulierem istam, aedifica civitatem; veniat et puer tuus: tibi enim credo dicenti: Ipse aedificabit civitatem mihi (Esai. XLV, 13) .
PL 15, 1585B来たれ、主なる神よ、この女を建てよ、この町を建てよ。汝の子も来るように。私は、「彼は私のために町を建てる」と言う汝を信じるからである(イザヤ45:13)。