Expositio Evangelii secundum Lucam 6.34.1
Ideo unusquisque adoriatur emere labore suo, nisuque virtutum alabastrum unguenti, non vile aliquod atque commune, sed pretiosum unguentum alabastri, et unguentum pisticum.
PL 15, 1677Bそれゆえ、各人は、自分の労苦と、徳の努力によって、香油の石膏の壺を買い求めることに取りかかるがよい。それも、何か安っぽくありふれたものではなく、石膏の壺の貴重な香油、すなわちピスティコスの香油〔pisticum はギリシア語に由来する語で、意味は定かでない。「信仰の」とも読める〕を。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.34.2
Si enim quis fidei congreget flores, et praedicet Jesum Christum crucifixum: in omnem Ecclesiam, quae Christi corpus est, mundo mortua, requiescens Deo, fidei suae transfundit unguentum.
PL 15, 1677B実に、もし誰かが信仰の花を集め、十字架につけられたイエス・キリストを宣べ伝えるなら、全教会に——それはキリストの体であり、世に対して死に、神のうちに安らぐ——自分の信仰の香油を注ぎ込むことになる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.34.3
Olere incipit tota domus Domini passionem: olere incipit mortem: incipit olere resurrectionem; ut possit unusquisque ex hoc sacrae plebis numero dicere: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14) .
PL 15, 1677B主の家の全体が、受難の香りを放ち始め、死の香りを放ち始め、復活の香りを放ち始める。この聖なる民の数のうちの誰もが、こう言うことができるように。「しかし私には、我々の主イエス・キリストの十字架のほかに誇ることは、決してあってはならない」(ガラテヤ6:14)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.34.4
Spirat odor, redolet unguentum in corpore, si quis possit (atque utinam ego possim) confidenter loqui: Mihi autem mundus crucifixus est (Ibid.) .
PL 15, 1677Bもし誰かが(私もそうできるようにと願うが)確信をもってこう語れるなら、香りは漂い、香油は体のうちで香る。「しかし私にとって、世界は十字架につけられた」(ガラテヤ6:14)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.34.5
Non amanti divitias, non amanti honores saeculi, non amanti quae sua sunt, sed quae Jesu Christi: non amanti quae videntur, sed quae non videntur: non cupido vitae, sed ei qui festinat dissolvi, et cum Christo esse, crucifixus est mundus.
PL 15, 1677C富を愛さず、世の名誉を愛さず、自分のものを愛さずイエス・キリストのものを愛し、見えるものを愛さず見えないものを愛する者にとって、また、命を貪るのでなく、解かれてキリストとともにいることを急ぐ者にとって、世界は十字架につけられている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.34.6
Hoc est enim crucem tollere, et sequi Christum; ut et nos commoriamur et consepeliamur cum eo; ut unguentum quod ista mulier in sepulturam ejus misit, olere possimus. Non mediocre istud unguentum est, quo Christi longe lateque diffunditur nomen.
PL 15, 1677C実にこれが、十字架を取り、キリストに従うことである。我々も彼とともに死に、ともに葬られ、この女が彼の埋葬のために注いだ香油を、香らせることができるように。この香油は並のものではない。それによって、キリストの名が遠く広くまで広がるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.34.7
Unde etiam prophetice dictum est: Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2) . Ideo exinanitum, ut majore fides odore fragraret.
PL 15, 1677Cそこで、預言的にもこう言われた。「汝の名は、注ぎ空けられた香油である」(雅歌1:2)。注ぎ空けられたのは、信仰がより大きな香りで薫るためである。