ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput XXVI 第8巻 第XXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1773A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.26.1

1

Erit et alia Dominica qua Dominicum corpus resurgat. Novit hanc Paulus, qui ait: Vos autem estis corpus Christi, et membra ex membris (I Cor. XII, 27) .

PL 15, 1773A

主の体がよみがえる、もう一つの主日もあるであろう。パウロはこれを知っていた。彼は言う。「汝らはキリストの体であり、肢体から成る肢体である」(一コリント12:27)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.26.2

2

Hoc enim corpus Domini et ossa de ossibus ejus capiti cohaerebunt: Caput autem Ecclesiae Christus (Ephes. V, 23) . Tunc ergo cessabit jejunium, quoniam in perpetua jucunditate fatigatio, cura, lassitudo cessabit.

PL 15, 1773A

実に、主のこの体と、その骨の骨は、頭に結び付く。「教会の頭はキリストである」(エフェソ5:23)。それゆえ、そのとき断食は止む。永遠の悦びのうちに、疲労も、憂いも、倦怠も止むからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.26.3

3

Tunc mors destruetur: Novissima enim mors destruetur (I Cor. XV, 26) . Nam etsi cessavit in Enoch, et non est inventa in eo; destructa tamen non est: ille enim raptus est, ut evaderet eam (Gen. V, 24) : Christus ut destrueret, immolatus est.

PL 15, 1773B

そのとき死は滅ぼされる。「最後に、死が滅ぼされる」(一コリント15:26)とあるからである。たしかに、エノクにおいて死は止み、彼のうちに見いだされなかった。だが、滅ぼされたのではない。彼は死を逃れるために取り去られたのであり(創世記5:24)、キリストは死を滅ぼすために、いけにえとして屠られたのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.26.4

4

Et ideo bene dixit: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55) ? Ergo in hac resurrectione iterum Christus tamquam suo resurget in corpore.

PL 15, 1773B

それゆえ、見事に言った。「死よ、汝の勝利はどこにあるのか。死よ、汝の刺はどこにあるのか」(一コリント15:55)。それゆえ、この復活において、キリストは再び、いわば自分の体のうちによみがえる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.26.5

5

Beatus itaque qui habuerit partem in prima resurrectione; sicut enim primitiae dormientium Christus, sic tunc primitiae resurgentium Ecclesia et sancti ejus (I Cor. XV, 20) .

PL 15, 1773B

それゆえ、第一の復活に与る者は幸いである。実に、キリストが眠る者たちの初穂であるように、そのとき、よみがえる者たちの初穂は、教会とその聖なる者たちだからである(一コリント15:20)。