Expositio Evangelii secundum Lucam 3.44.1
In abruptum disputationis venimus, haeremus in vado, et quodam veritatis naufragio fluctuamus. Excitemus igitur Christum, ipsum interrogemus, ipse respondeat. Interrogemus Scripturas.
PL 15, 1608A我々は議論の断崖に来て、浅瀬で動けなくなり、いわば真理の難破の中を漂っている。それゆえ、キリストを呼び覚まそう。彼自身に問おう。彼自身が答えるように。聖典に問おう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.44.2
Invenimus quia regnum Domini non est de hoc mundo; ipse enim dixit: Regnum meum non est de hoc mundo (Ibid., 36) . Qui dicit non esse de hoc mundo regnum suum, ostendit esse supra mundum.
PL 15, 1608A我々は見いだす、主の国はこの世界のものではないと。彼自身が言ったからである。「私の国はこの世界のものではない」(ヨハネ18:36)。自分の国はこの世界のものではないと言う者は、それが世界の上にあることを示している。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.44.3
Ita et erat regnum ejus, et non erat: non erat in saeculo, erat supra saeculum. Erat ergo regnum aliud veri David, quod solus Christus accepit: et erat semen aliud David, quod in aeternum manet, de quo solus generatus est Christus, qui solus verus filius David, cujus etiam solus nomen accepit, juxta quod scriptum est: Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum (Psal. LXXXVIII, 21) .
PL 15, 1608Aこうして、彼の国はあったし、なかった。世にはなく、世の上にあった。それゆえ、真のダビデの別の国があり、それはキリストのみが受けた。またダビデの別の子孫があり、それは永遠に残り、そこから生まれたのはキリストのみであって、彼のみが真のダビデの子であり、その名をもまた彼のみが受けた。「私は私の僕ダビデを見いだし、私の聖なる油で彼に油を注いだ」(詩篇88:21)と書かれているとおりである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.44.4
Quod utique non de propheta David, sed de Domino dici praemissa declarant; scriptum est enim: Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de populo meo (Ibid., 20) . Solus enim potens, solus electus est Christus.
PL 15, 1608Bこのことが預言者ダビデについてではなく、主について言われていることは、先に置かれた句が明らかにしている。書かれているからである。「私は力ある者の上に助けを置き、私の民の中から選ばれた者を高く上げた」(詩篇88:20)。力ある者も選ばれた者も、ただキリストのみだからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.44.5
Sanctorum enim majus in fide, quam in generatione semen est. Et ideo Apostolus: Si enim qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahae. (Galat. III, 7) .
PL 15, 1608B聖なる者たちの子孫は、世代によるよりも信仰による方が大きい。それゆえ使徒は言う。「もし信仰による者であるなら、彼らこそアブラハムの子である」(ガラテヤ3:7)。