ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput XXXVIII 第8巻 第XXXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1776A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.38.1

1

Ergo quia propter improbos necesse est probi in hoc saeculo contritionem cordis animaeque patiantur, quo uberiorem mercedem accipiant in futurum, remediis instruuntur; ut qui in Judaea sunt, fugiant in montes (Matth. XXIV, 16) . Quae est ista Judaea?

PL 15, 1776A

したがって、悪しき者たちのゆえに、善き者たちがこの世で心と魂の砕かれることを耐え忍ばねばならず、それによって将来いっそう豊かな報いを受けるのであるから、彼らには処方が授けられる。「ユダヤにいる者は山に逃げよ」(マタイ24:16)。このユダヤとは何か。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.38.2

2

Novi enim et aliam Judaeam secundum spiritum, non secundum litteram: Notus enim in Judaea Deus (Ps. LXXV, 1) . Quales autem isti montes qui possint metum futuri cohibere judicii, cum scriptum sit: Tremor autem montes occupabit (Esai. LXIV, 3) ?

PL 15, 1776A

私は、文字によるのではなく霊によるもう一つのユダヤを知っているからである。「神はユダヤにおいて知られる」(詩篇75:1)。では、来たるべき裁きへの恐れを抑えうる山とは、どのようなものか。「震えが山々を捕らえる」と書かれているのに(イザヤ64:3)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.38.3

3

Coelum et terra transibunt (Luc. XXI, 33) : quomodo terrarum portio manebit immunis, aut tueri me poterit, quae nec ipsa se servat? Ubi igitur me ab ira ejus abscondam, qui conturbat profundum maris?

PL 15, 1776B

「天地は過ぎ去る」(ルカ21:33)。それならば、大地の一部が無傷のままに残り、私を守ることができようか。大地はそれ自身さえ守れないのに。海の深みをかき乱す者の怒りから、私はどこに身を隠そうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.38.4

4

Si ascendero in coelum, ibi est: si descendero in infernum, adest (Psal. CXXXVIII, 8) . Non ergo falli potest qui ubique est, sed placari.

PL 15, 1776B

「私が天に昇るなら、そこに彼はいる。私が冥界に降るなら、そこにいる」(詩篇138:8)。したがって、至る所にいる者を欺くことはできず、宥めることができるだけである。