Expositio Evangelii secundum Lucam 7.230.1
(Vers. 20, 21.) Occurrit tibi, qui audit te intra mentis secreta tractantem. Et cum adhuc longe sis, videt, et accurrit.
PL 15, 1760D(第20、21節)あなたが精神の奥で思いめぐらすのを聞く者が、あなたを迎えに出る。あなたがまだ遠くにいるときに、見つけて、駆け寄る。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.230.2
Videt in pectore tuo, accurrit ne quis impediat, complectitur quoque: in occursu praescientia est, in complexu clementia, et quasi quidam patrii amoris affectus.
PL 15, 1760Dあなたの胸のうちを見て、誰も妨げないよう駆け寄り、抱きしめもする。出迎えのうちには予知があり、抱擁のうちには寛容があり、またいわば父の愛の心情がある。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.230.3
Supra collum cadit, ut jacentem erigat, et oneratum peccatis, atque in terrena deflexum reflectat ad coelum, in quo suum quaerat auctorem. Cadit in collum tuum Christus, ut cervicem jugo exuat servitutis, et collo tuo jugum suave suspendat.
PL 15, 1761A首に倒れかかるのは、横たわる者を起こし、罪に押しつぶされ地上へ傾いた者を、天へ向け直させて、そこに自らの創り主を求めさせるためである。キリストはあなたの首に倒れかかる。それは、首から隷従の軛を取り除き、あなたの首に甘美な軛をかけるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.230.4
Nonne tibi videtur cecidisse in collum Joannis, quando erat Joannes in sinu Jesu, cervice recumbens reflexa? Et ideo Verbum apud Deum vidit; quia erectus est ad superna.
PL 15, 1761Aヨハネの首に倒れかかったと、あなたには見えないか。ヨハネがイエスの胸にもたれ、首をそらせていたときに。それゆえ彼は、神のもとにある言葉を見たのである。上なるものへ向けて身を起こしていたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.230.5
Cadit in collum, cum dicit: Venite ad me, qui laboratis . . . . . et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos (Matth. XI, 28 et 29) . Cadit ergo hoc modo, si convertaris.
PL 15, 1761A彼は首に倒れかかる。それは、こう言うときである。「労する者たちよ、私のもとに来たれ……私は汝らを休ませよう。私の軛を汝らの上に負え」(マタイ11:28、29)。それゆえ、あなたが回心するならば、このようにして倒れかかる。