Expositio Evangelii secundum Lucam 6.76.1
Dividit ergo escas Dominus Jesus. Et ille quidem vult dare omnibus, negat nemini, dispensator enim est omnium: sed cum ille panes frangat, et det discipulis, si tu manus non extendas tuas, ut accipias tibi escas, deficies in via; nec poteris in eum culpam tuam referre, qui miseretur, et dividit: sed his dividit, qui cum eo etiam in deserto permanent, qui primo et secundo et tertio die non recedunt.
PL 15, 1688A主イエスは食物を分ける。彼はすべての者に与えることを望み、誰にも拒まない。彼はすべての者の管理者だからである。だが彼がパンを裂いて弟子たちに与えるとき、もしあなたが自分のために食物を受けようと手を伸ばさないなら、あなたは道で力尽きる。憐れんで分け与える者に、あなたの咎を帰することはできない。彼は、荒れ野でも彼とともにとどまる者たち、第一の日も第二の日も第三の日も離れない者たちに分けるのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.76.2
Sic enim habes alibi: Misereor hujus turbae; quia triduum est jam quod perseverant mecum (Matth. XV, 32) . Quanta dignatio, quanta ab eo hominibus inspiratur humanitas! Non vult jejunos dimittere, non vult; ne deficiant in via.
PL 15, 1688B実に、あなたは別の箇所でこう見出す。「私はこの群衆を憐れむ。三日の間、私とともに耐えているからである」(マタイ15:32)。なんと大いなる心遣いであり、彼によって人々にどれほどの人間愛が吹き込まれることか。空腹のまま去らせることを望まない。望まないのである。道で力尽きないためである。