ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput XXVIII 第4巻 第XXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1620A · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.28.1

1

(Vers. 5.) Et duxit illum diabolus iterum in montem altissimum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis. Bene in momento temporis saecularia et terrena monstrantur.

PL 15, 1620A

(第5節)「そして悪魔は彼を再び非常に高い山に連れて行き、一瞬のうちに、地の世界のすべての国を彼に見せた」。世俗のもの、地上のものが一瞬のうちに示されるのは適切である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.28.2

2

Non enim tam conspectus celeritas indicatur, quam caducae fragilitas potestatis exprimitur; in momento enim cuncta illa praetereunt, et saepe honor saeculi abit antequam venerit. Quid enim saeculi potest esse diuturnum, cum ipsa diuturna non sint saecula?

PL 15, 1620A

ここで示されているのは、見る速さというよりも、移ろいゆく権力のはかなさだからである。それらはすべて一瞬のうちに過ぎ去り、世の栄誉はしばしば、来る前に去ってしまう。世のものに長続きするものがありえようか、世そのものが長続きしないのに。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.28.3

3

Docemur hic inanis ambitionis flabra despicere, quod omnis dignitas saecularis diabolicae subjaceat potestati: ad usum fragilis, et inanis ad fructum.

PL 15, 1620B

ここで我々は、空しい野心の風を軽んじることを教えられる。世俗の位はすべて悪魔の権力のもとにあり、用いるにははかなく、実りにおいては空しいからである。