Expositio Evangelii secundum Lucam 5.39.1
(Vers. 7.) Hinc ad alia progreditur Dominus Jesus. Nam qui totum hominem salvum facere disposuerat, per singula membra currebat; ut vere diceret: Mihi irascimini, qui totum hominem sanum feci in sabbato (Joan. VII, 23) .
PL 15, 1646C(第7節)ここから主イエスは他のことへ進む。実に、人間全体を救おうと定めた者は、一つ一つの肢体をめぐって進んだ。それゆえ、まことにこう言えたのである。「私が安息日に人間全体を健やかにしたことで、汝らは私に怒るのか」(ヨハネ7:23)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.39.2
Itaque hoc loco manum illam quam extendit Adam, et interdictae arboris poma decerpsit (Gen., III, 6) , succis bonorum factorum salutaribus irrigavit, ut quae crimine aruerat, bonis operibus sanaretur.
PL 15, 1646Cそれゆえこの箇所で、アダムが伸ばして、禁じられた木の実をもぎ取ったあの手(創世記3:6)を、彼は善い行いの救いの汁で潤した。罪によって干からびたものが、善い業によって癒やされるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.39.3
In quo Judaeos redarguit Christus, qui malis interpretationibus Legis praecepta violarent, aestimantes sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum Lex in praesentibus formam praefiguraverit futurorum: in quibus utique malorum feriae futurae sunt, non bonorum.
PL 15, 1646Dこれによってキリストは、悪い解釈によって律法の戒めを破るユダヤ人たちを論駁する。彼らは、安息日には善い業からさえ休むべきだと考えていたが、律法は現在のものにおいて、来たるべきものの型をあらかじめ示していたのである。来たるべきものにおいて休みとなるのは、確かに悪の業であって、善の業ではない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.39.4
Nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est in Dei laude requiescere.
PL 15, 1647A実に、世の業は休むとしても、神への賛美において安らぐことは、善い業の働きとして無為ではない。