ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput XXVII 第1巻 第XXVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1544B · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.27.1

1

Et quid mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde sunt mundo. Et ideo ait: Beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt (Matth. V, 8) .

PL 15, 1544B

そして、今の世で、主が望むときのほかは見られないことの、何が不思議であろうか。復活においてさえ、心の清い者たちのほかには、神を見ることは容易でない。それゆえ彼は言う。「心の清い者は幸いである。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.27.2

2

Quantos beatos jam numeraverat, et tamen videndi his Deum non promiserat facultatem! Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt, neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre.

PL 15, 1544C

彼はすでにどれほど多くの幸いな者を数えたことか。それでも、彼らに神を見る力を約束してはいなかった。それゆえ、心の清い者が神を見るのなら、ほかの者は見ないことになる。ふさわしくない者が神を見ることはなく、神を見ようとしなかった者が神を見ることもできない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.27.3

3

Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde: nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Et cum absens putatur, videtur: et cum praesens est, non videtur.

PL 15, 1544C

神は、場所において見られるのではなく、清い心において見られる。体の目で神が探されるのでもなく、視覚に囲い込まれるのでもなく、触れて捉えられるのでもなく、語りかけで聞かれるのでもなく、歩みで感じ取られるのでもない。不在と思われるときに見られ、現にいるときに見られない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.27.4

4

Denique nec apostoli omnes Christum videbant; et ideo ait: Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis (Joan. XIV, 9) !

PL 15, 1545A

実に、使徒たちでさえ、皆がキリストを見ていたわけではない。それゆえ彼は言う。「私は汝らとこれほど長く共にいるのに、汝らはなおも私を知らなかった」(ヨハネ14:9)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.27.5

5

Qui enim cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem.

PL 15, 1545A

広さ、長さ、高さ、深さがいかなるものか、また知識を超えるキリストの愛を知った者は、キリストをも見、父をも見たのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.27.6

6

Nos enim jam secundum carnem non novimus Christum, sed secundum spiritum; spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur; ut videri possit a nobis.

PL 15, 1545A

我々はもはや、肉によってではなく、霊によってキリストを知るからである。我々の面前にある霊は、主なるキリストだからである。その主が、その慈しみによって、我々を神のあらゆる充満へと満たすことを良しとするように。それは、主が我々に見られうるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.27.7

7

Ideo ergo apparuit Zachariae angelus a dextris altaris incensi, quia apparuit cum voluit, non apparuit quamdiu noluit.

PL 15, 1545A

それゆえ、天使が香の祭壇の右でザカリアに現れたのは、望んだときに現れ、望まなかった間は現れなかったからである。