ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput XXIV 第1巻 第XXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1543A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.24.1

1

(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi. Non immerito angelus videtur in templo; quia veri Sacerdotis jam nuntiabatur adventus, et coeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent (Cf. Aug. epist. 148, al. 111, et alibi) .

PL 15, 1543A

(第11節)「すると、主の天使が、香の祭壇の右に立って彼に現れた」。天使が神殿で見られるのは、理由のないことではない。真の祭司の到来がすでに告げられ、天使たちが仕えるはずの天のいけにえが備えられていたからである(参照、アウグスティヌス『書簡』148、別本111、ほか各所)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.24.2

2

Et bene apparuisse dicitur ei, qui eum repente conspexit. Et hoc specialiter aut de angelis, aut de Deo Scriptura divina tenere consuevit; ut quod non potest praevideri, apparere dicatur; sic enim habes: Apparuit Deus Abrahae ad ilicem Mambre (Gen. XVIII, 1) .

PL 15, 1543B

そして、突然彼を見た者に現れたと言われるのは適切である。天使についても神についても、神の聖書は、とくにこう述べる習わしである。予見されえないものが、現れたと言われるのである。実際あなたは、こう読む。「神はマンブレのカシのもとでアブラハムに現れた」(創世記18:1)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.24.3

3

Nam qui ante non praesentitur, sed repentino videtur aspectu, apparere memoratur. Non enim similiter sensibilia videntur, et is in cujus voluntate situm est videri, et cujus naturae est non videri, voluntatis videri. Nam si non vult, non videtur: si vult, videtur.

PL 15, 1543B

前もって気づかれず、突然の姿で見られるものが、現れたと記されるからである。感覚されうる事物の見られ方と、見られることがその意志に懸かっており、本性としては見られず、意志によって見られる者の見られ方とは、同じではない。彼は、望まなければ見られず、望めば見られる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.24.4

4

Apparuit enim Deus Abrahae, quia voluit: alii, quia noluit, non apparuit. Visum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri coelum: visus est etiam Jesus stans ad dexteram Dei; et non est visus a populo (Act. VII, 55) .

PL 15, 1543B

神がアブラハムに現れたのは、そう望んだからである。ほかの者に現れなかったのは、望まなかったからである。ステファノが民に石打ちにされたとき、彼には天が開くのが見え、イエスが神の右に立つのも見えたが、民には見えなかった(使徒言行録7:55)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.24.5

5

Vidit Esaias Dominum Sabaoth, sed alius videre non potuit; quia cui placuit, apparuit (Esai. VI, 1) .

PL 15, 1543C

イザヤは万軍の主を見たが、ほかの者は見ることができなかった。神が良しとした者に、現れたからである(イザヤ6:1)。