ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput VI 第10巻 第VI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1805C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.6.1

1

(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. Sequebatur de vidua locus (Vers. 1 et seq.) , quam quoniam jam in libro quem de Viduis scripsimus praedicavimus (Lib. de Vid.) , nunc sequestramus.

PL 15, 1805C

(第21章第6節)「石の上に、壊されずに残る石は一つもないであろう」。寡婦についての箇所(第1節以下)が続いていたが、これについては、我々が書いた『寡婦について』の書ですでに説いたので(『寡婦について』)、今は脇に置く。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.6.2

2

Verum autem dictum est juxta proposita de templo quod Salomon condidit, idque judicii esse tempore subvertendum, nihil est enim opere et manu factum, quod non aut vetustas conficiat, aut vis subruat, aut ignis exurat: est tamen et aliud templum constructum ex speciosis lapidibus, et ornatum donis, cujus eversionem Dominus significare videatur.

PL 15, 1805D

しかしこれは、掲げられた〔聖句〕に沿って、ソロモンが築いた神殿について語られたのであり、それは審判の時に覆されるはずだ、ということである。実に、人の仕事と手で作られたもので、古さが滅ぼすか、力が倒すか、火が焼き尽くすかしないものは何一つない。しかし、美しい石で築かれ、賜物で飾られた別の神殿もあり、主はその倒壊を示そうとしているように見える。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.6.3

3

Synagoga scilicet Judaeorum, cujus structura vetus, Ecclesia surgente, dissolvitur. Est etiam templum in unoquoque, quod deficiente fide labitur; et maxime si quis falso Christi nomen obtendat, quo interiorem expugnet affectum.

PL 15, 1806A

すなわちユダヤ人の会堂であって、その古い構造は、教会が起こるとき、解体される。また各人のうちにも神殿があり、信仰が欠けるとき崩れる。とりわけ、誰かが偽ってキリストの名を口実に掲げ、それによって内なる心情を攻め落とすときである。