Expositio Evangelii secundum Lucam 4.37.1
Docet igitur te Scriptura divina non tibi contra carnem et sanguinem, sed contra insidias spiritales esse certamen (Ephes. VI, 12) .
PL 15, 1623Aこうして神の聖書は、あなたに教える。あなたの戦いは、血肉に対するものではなく、霊的な策略に対するものだと(エフェソ6:12)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.37.2
Vides magnificentiam christiani viri, qui certat cum rectoribus mundi: et licet constitutus in terris, adversus spiritalia nequitiae quae sunt in coelestibus, animi virtute decernit.
PL 15, 1623Aあなたは、キリスト教徒の気高さを見る。彼はこの世界の統治者たちと戦い、地上に置かれていながら、天にある悪の霊的なものどもに対して、心の徳をもって決着をつけようとするのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.37.3
Non enim de terrenis contendimus, ut dimicemus in terra: sed spiritalibus propositis praemiis, de regno Dei et Christi haereditate necesse est spiritalia prius impedimenta superentur. Corona proposita est, subeunda certamina sunt.
PL 15, 1623B我々は、地上のもののために争って、地上で戦うのではない。霊的な報いが前に置かれているのだから、神の国とキリストの相続のために、まず霊的な妨げが乗り越えられねばならない。冠は前に置かれている。戦いは引き受けねばならない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.37.4
Nemo potest, nisi vicerit, coronari: nemo potest vincere, nisi ante certaverit. Ipsius quoque coronae major est fructus, ubi major est labor: Arcta enim et angusta est via, quae ducit ad vitam . . . . lata vero et spatiosa, quae ducit ad mortem (Matth. VII, 14 et 13) .
PL 15, 1623B勝たずに冠を受けうる者はなく、先に戦わずに勝ちうる者はない。冠そのものの実りも、労苦が大きいほど大きい。「生命に至る道は狭く、細い。……だが死に至る道は、広く、ゆとりがある」(マタイ7:14、13)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.37.5
Et ideo tentationem neutiquam timere debemus; est enim causa victoriae, materia triumphorum.
PL 15, 1623Bそれゆえ、我々は誘惑をまったく恐れてはならない。誘惑は勝利の原因であり、凱旋の素材だからである。