ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput LXIII 第8巻 第LXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1784A · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.63.1

1

In divinis quidem Scripturis non verborum seriem, sed rerum pondus examinare debemus; plus enim proficit ad reprimenda peccata, inauditi generis atque deformis belluina quaedam pompa supplicii.

PL 15, 1784A

神の聖書においては、言葉の連なりではなく、事柄の重みを吟味せねばならない。罪を抑えるためには、前例のない奇怪な、獣じみた刑罰の見せびらかしのほうが、よりいっそう益があるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.63.2

2

Tamen ne cui hinc quoque scandalum generetur infirmo, non otiose simul positam putamus molam asinariam, collum hominis, profundum maris.

PL 15, 1784B

しかしそれでも、ここからもまた弱い者につまずきが生じることのないように、驢馬の挽く石臼、人の首、海の深みが、無意味に並べて置かれたのではないと我々は考える。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.63.3

3

Etenim cum asini typum populus gentilis acceperit, nonne tibi videtur tamquam molam asinariam volvere, quamdiu in imperitiae suae errore versatur, naturae quidem vinculis alligatus, ut verbum emolat, Deum quaerat: sed opertae mentis caecitate suffusus; ut vultum animi erigere ad Deum, et oculos cordis aperire non noverit?

PL 15, 1784B

実に、異邦人の民は驢馬の予型を受けたのだから、自らの無知の迷いのうちにとどまっている間は、石臼を回しているように、あなたには見えないか。本性の枷に縛られ、言葉を挽き出して神を探し求めるが、覆われた精神の盲目に浸されて、心の顔を神へと上げることも、心の目を開くことも知らないのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.63.4

4

Et ideo sine ulla cursus alacritate, vestigiis in se saepe redeuntibus, invitus usui laborat alieno.

PL 15, 1784B

それゆえ、足取りに少しの軽やかさもなく、足跡は自らの上にしばしば戻りつつ、嫌々ながら他人の用のために働く。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.63.5

5

Tamen qui molam volvit, consummandi aliquando finem operis habet, et exuendae spem gerit caecitatis; cui vero mola ad collum suspenditur, portat lapidem qui portare Domini jugum recusavit.

PL 15, 1784B

しかし石臼を回す者は、仕事をいつか終える終わりがあり、盲目を脱ぐ望みを抱いている。これに対し、首に石臼をかけられる者は、主の軛を担うことを拒んだ者として、石を担うのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.63.6

6

Asinus ergo ad molam, caecus ad lapidem, gentilis ad saxum, qui adorat eum quem non videt, nec agnoscit: Deus enim non in manufactis habitat (Act. XVII, 24) , nec in saxo agnoscitur, sed in spiritu.

PL 15, 1784C

したがって、驢馬は石臼に、盲人は石に、異邦人は岩にかかわる。彼は、見ていない者、知らない者を拝むのである。「神は手で造ったものに住まない」(使徒言行録17:24)。岩に認められるのでもなく、霊において認められるのである。