ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXLVIII 第7巻 第CXLVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1738C · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.148.1

1

Concupiscentia quoque rerum malarum, et quidam motus fervidior cupiditatis Dei verbo in appetitum transfunditur divinae charitatis et amoris, atque in eadem natura fit varia disciplina, multoque meliorem quam antea voluptatem sibi mysteriorum coelestium ille corporis atque animae appetitus acquirit.

PL 15, 1738C

悪しきものへの欲望、また欲求の熱すぎる動きも、神の言葉によって、神の愛と情愛への求めへと注ぎ替えられ、同じ本性のうちに多様な規律が生じる。この体と魂の欲求は、天の奥義というはるかに良い快楽を、以前よりも自らのものにする。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.148.2

2

Alitur enim animus cognitione rerum, et comperta futurorum repromissione sublimior, animae opera vetusta fastidit: Animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus Dei; stultitia enim illi est (I Cor. II, 14) : spiritalis autem dijudicat omnia; ipse autem a nemine dijudicatur.

PL 15, 1738D

実に、心は事物の認識によって養われ、来るべきものの約束を確かめて、いっそう高くなり、魂の古い業を嫌う。「魂的な人は、神の霊のことを受け入れない。それは彼には愚かなものだからである」(一コリント2:14)。「霊的な人はすべてを判断するが、自分は誰からも判断されない」。