シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput LXXXIX 第IX巻 第LXXXIX章

SYMMACHUS.

シュンマクスより(宛名を欠く)

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 347B · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 9.89.1

1

Accuso litteras tuas quas male credulus desiderio in te meo facturas medicinam putavi. At illae decursae oculis admoverunt taedas ferventiores. Affluebant enim multo melle facundiae, quod avectum tecum doleo.

PL 18, 347B

私はあなたの書簡を責める。愚かにも信じ込み、あなたへの私の憧れの癒しになると思っていたのだ。ところがそれは、目で読み終えると、かえって燃え盛る松明を近づけた。それは雄弁の蜜に豊かに溢れていたからである。その蜜をあなたが携えて去ったことを、私は嘆く。

Epistolarum libri decem 9.89.2

2

Itaque parvae lectionis sapore commotus, tristiorem damni sensum recepi. Inter haec occurrit altera cogitatio, amarius esse, si taceas. Quapropter conditio durior vertit me ad optionem prioris. Peto igitur scribas.

PL 18, 347B

そのため、わずかな読み物の味わいに心を動かされ、損失のいっそう悲しい思いを抱いた。そこへもう一つの考えが浮かんだ。あなたが黙るなら、いっそう苦いであろう、と。それゆえ、より厳しい事態が、前者を選ぶ方へと私を向けた。ゆえに、書いてほしい。

Epistolarum libri decem 9.89.3

3

Sed fac epistolis tuis temporis intervalla breviora. Saepius ad me commeent, et confabulationem praesentis imitentur. Fruemur assidue ea parte qua melior es.

PL 18, 347C

ただ、あなたの書簡の時の間隔を短くしてほしい。もっと頻繁に私のもとに通い、面と向かっての語らいをまねてほしい。あなたの優れたその部分を、我々は絶えず楽しもう。

Epistolarum libri decem 9.89.4

4

Quod si aliquid prolixioris curae et elaborati a te operis adjunxeris, prope erit, ut non solum Romae, sed in Athenaeo quoque nostro, qua soles gratia, perorare videaris. Vale.

PL 18, 347C

もしもっと行き届いた心配りと入念に仕上げた作品を何か加えてくれるなら、ローマだけでなく、我々のアテナエウム〔Athenaeum〕でも、いつもの優雅さで弁じているように見えることになろう。健やかであれ。