Epistolarum libri decem 9.30.1
Opto quidem te in tantum copiis pecuniae familiaris affluere, ut possis opima praedia comparare. Sed mallem te sine amicorum noxa atque injuria oculum ac desiderium novis emptionibus admovere.
PL 18, 334B私は、あなたが家の資産に富んで、豊かな地所を買えるほどになることを望む。だが、友人たちへの損害や不正なしに、新たな買い入れへ目と欲を向けるほうが、望ましいと思う。
Epistolarum libri decem 9.30.2
Nam ego Postumianensem rem jure optimo sine ulla mentione consortii tui ab antiquissimo possessore mercatus; nunc primum tua admonitione convenior, ut prope jam inveterata possessione decedam.
PL 18, 334C実に私は、ポストゥミアヌスの所領を、最も正当に、あなたの共有権の言及もなしに、最も古い所有者から買った。いま初めて、あなたの指摘によって、すでに古くなった所有から退くよう迫られている。
Epistolarum libri decem 9.30.3
Cujus pretium non ejus mediocritatis est, ut emisse delectet: ideo cum possim tibi legibus obviare, et desiderio ejus, cujus res aguntur, obsistere: copiam tamen facio, ut quod argenti dedimus venditori, id homini meo Euscio, cui summa comperta est, digneris expendere: si tamen praeoptas nostra mercari, quam tua nexu obligationis absolvere. Vale.
PL 18, 334Cその代価は、買ったことを喜べるほどの小さなものではない。だから私は、法によってあなたに対抗し、当事者の願いに逆らうこともできるが、それでも機会を与える。売り手に我々が払った銀を、私の者エウスキウス――彼は総額を知っている――に、支払うことをよしとしてほしい。もし、あなたが自分のものの債務の拘束を解くよりも、我々のものを買うことを選ぶならば、である〔この条件の節と cujus res aguntur の係りは定かでない。相手が代価を払ってこの所領を引き取る道を示すと取った〕。健やかであれ。