Epistolarum libri decem 10.21.1
. . . . Capitali exitio cunctorum lacrymisque expiavit. Nunc interlucet homo homini. Senatus antiquum obtinet. Vivere libet: natum esse non poenitet, et ad salutem spectant omnia. Nulli a paupertate discrimen est.
PL 18, 362A〔冒頭は点線で始まり、本文が欠けている〕……すべての者の致命的な破滅と涙によって贖った。今や人は人に光を示す〔interlucet homo homini の意は定かでない。人が互いに見通せるようになった、の意に取った〕。元老院は昔の地位を保つ。生きることは喜ばしい。生まれたことを悔いず、すべては安全へ向かっている。誰にとっても、貧しさからの危機はない。
Epistolarum libri decem 10.21.2
Respub. se in vetustatem recepit et decrepitos mutavere animos, postquam vos ad virtutem verba fecistis.
PL 18, 362A国家は旧き姿に立ち返り、衰えていた心が改まった。諸君が徳へ向けて語りかけて以来である。
Epistolarum libri decem 10.21.3
Pari vigilia prospectum videmus ut res annonaria satietati urbanae liberalius ingeratur: Flandae monetae nequitiam decoquat larga purgatio: nullo jam provincialis auri incremento trutinam spectator inclinet.
PL 18, 362A同じ警戒をもって、穀物供給が都の飽食のためにより豊かに運び込まれるよう配慮されているのを、我々は見る。鋳造される貨幣の悪質さが、大量の浄化によって煮つめて取り除かれ、属州の金にもはや何の増しもなく、検査人が秤を傾けることもないように〔Flandae monetae 以下の語義と構文は定かでない。鋳造される貨幣の浄化と、金の検査での上乗せの廃止の意に取った〕。
Epistolarum libri decem 10.21.4
Mille alia, quae si persequi velim, vestrae gloriae memor, meae infantiae immemor deprehendam. Nam nemo prudens humanus verbis corrupit oracula.
PL 18, 362Bほかにも千の事柄があるが、それを述べようとすれば、諸君の栄光は覚えていながら、私の拙さを忘れていることになるだろう。実に、思慮ある人は誰も、人間の言葉で勅語を損なったことがない。
Epistolarum libri decem 10.21.5
Igitur divina mens tua, juvenis Auguste, Romani nominis decus, vehatur curru eloquii sui; nos in agendis gratiis humi reptamus, socco magis idonei, quam cothurno, postquam facundia res esse coepit imperii.
PL 18, 362Bそれゆえ、あなたの神的な精神は、若きアウグストゥスよ、ローマの名の誉れよ、自らの雄弁の戦車に乗せられて進むがよい。我々は感謝を述べるにあたって地を這い、悲劇の高靴より喜劇の低い履物のほうがふさわしい。雄弁が帝国の事柄となり始めて以来である。
Epistolarum libri decem 10.21.6
Nam, quod sciam, musis in palatio loca, lautia tu dedisti: quae res prospere vertat vobis vestraeque pietati, quia fastum et otium, fortunae grandioris vitia, nihil moramini. Mihi satis salutis est cum valetis.
PL 18, 362B実に、私の知る限り、あなたは宮廷にムーサたちのための場所と供応を与えた。この事が諸君と諸君の敬虔にとってうまく転ぶように。諸君は、より大きな運命の悪徳である尊大と怠惰を、まったく意に介さないからである。私には、諸君が健やかであれば、安寧は十分である。
Epistolarum libri decem 10.21.7
Felicitas voto publico exorata praestabit, ut clementiae vestrae, quanta est reddendi voluntas, tanta suppetat copia negotiis promovendis.
PL 18, 362B公の願いによって乞われた幸運が、諸君の寛容に、返礼したいという意志と同じだけの余力を、事業を進めるために備えてくれるだろう。