シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput III 第I巻 第III章

SYMMACHUS PATRI.

シュンマクスより父へ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 148C · 11 sectiones

Epistolarum libri decem 1.3.1

1

Summa afficior gratia, quod animadverto litteras meas tibi insubidas non videri: et in gravi dono habeo hanc apud vos esse de nostris epistolis censionem. Laudari quippe ab laudato viro rara est merces ingenii.

PL 18, 148C

私は最高の喜びに満たされている。私の書簡があなたに拙い〔insubidas は稀な語。「拙い」と取った〕とは思われていないと気づくからだ。そして、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕のもとで我々の書簡がそのように評価されていることを、私は重い贈り物と思っている。実際、称賛された人から称賛されることは、才能にとってまれな報酬である。

Epistolarum libri decem 1.3.2

2

Verum ut hoc mihi laetitiae fuit, ita illud ludificandi gratia opinor adjectum, si quid in tuis versibus sorduisset, id ut mei styli cura limaret. Nae ego sum stultus ac nihili, si os sublinitum mihi esse non sentio.

PL 18, 148C

だが、これが私にとって喜びであったように、あれは、からかうつもりで付け加えられたのだろうと思う。つまり、あなたの詩句のどこかに粗があれば、それを私の文体の配慮で磨くように、と。私こそ愚か者のろくでなしだ、顔に塗りつけられている〔os sublinere。だまされる、の意〕ことに気づかないなら。

Epistolarum libri decem 1.3.3

3

Quid enim corrigi vel a me potest, vel in te fas est? Unus aetate nostra monetam Latialis eloquii Tulliana incude finxisti.

PL 18, 148C

実際、何が私に直せようか、あなたに対して何を直すことが許されようか。我々の時代にあなた一人が、ラティウムの雄弁の貨幣を、トゥッリウスの金床で鋳造した。

Epistolarum libri decem 1.3.4

4

Quidquid in poetis lepidum, apud oratores grave, in annalibus fidele, inter grammaticos eruditum fuit, solus hausisti, justus haeres veterum litterarum. Ne mihi verba dederis. Novi ego quid valeat adagio: SUS MINERVAM.

PL 18, 148C

詩人においては優美、弁論家においては重厚、年代記においては信実、文法家のあいだでは博識であったもののすべてを、あなたは独りで汲み尽くした、古の文学の正当な相続人として。私をだまそうとするな。ことわざ「SUS MINERVAM」〔豚がミネルウァに教える、の意。愚者が賢者に教えようとすることのたとえ〕の意味を、私は知っている。

Epistolarum libri decem 1.3.5

5

Apprime calles epicam disciplinam, non minus pedestrem lituum doctus inflare. Ain' tandem? orandi aeque magnus et canendi, meae n' te opis indignum mentiare? Haud aequum facis: neque me juvat falsa jactatio.

PL 18, 148D

あなたは叙事詩の学に精通し、散文のラッパ〔lituus〕を吹き鳴らすことにも劣らず巧みだ。本当にそうか〔Ain' tandem。古風な言い回し〕。弁ずるにも歌うにも等しく偉大でありながら、私の助けに値しない者だとわが身を偽るのか。あなたの振る舞いは公平でない。偽りの誇示は私を喜ばせもしない。

Epistolarum libri decem 1.3.6

6

Interea si nobis vacuas aures utendas datis, dicam quid diebus superioribus egerimus. Baiis remotis arbitris otiabar. Eo postquam rumor allatus est terrae filios convenire; oppido cavimus, ne sobriam solitudinem nostram sodalitas plebeia fuscaret.

PL 18, 148D

さて、もし空いた耳を我々に使わせてもらえるなら、先ごろ我々が何をしたかを話そう。私はバイアエで、人目を離れてくつろいでいた。そこへ、「大地の子ら」〔terrae filii。素性の知れぬ者たち〕が集まるという噂が届いてからは、我々は大いに用心した。我々の慎ましい静けさを、庶民の仲間づきあいが曇らせないように。

Epistolarum libri decem 1.3.7

7

Ac primo Neapolim, dehinc brevi intervallo Beneventum me recepi. Ibi summo cultu omnium plausuque susceptus, tanto honore celebrabar, ut jam gravarer officiis. Sedulitas enim, quae non compensatur, onerosa est.

PL 18, 148D

まずナポリへ、ついで間もなくベネウェントゥムへ、私は引き移った。そこでは皆から最高の礼遇と喝采をもって迎えられ、あまりに大きな栄誉で祝われ、ついにはその厚遇を重荷に感じるほどであった。報いることのできない熱心さは、実に重荷なのだ。

Epistolarum libri decem 1.3.8

8

Et urbs cum maxima sit, singuli ejus optimates visi sunt mihi urbe majores, amantes litterarum, morumque mirabiles. Deum magna pars veneratur. Privatam pecuniam pro civitatis ornatu certatim fatigant.

PL 18, 149A

その町は非常に大きいが、そこの貴族たちはそれぞれ、町より大きく、文学を愛し、品行も驚くべきものと私には見えた。大半が神を敬っている。私財を、都市の装飾のために競って費やしている。

Epistolarum libri decem 1.3.9

9

Nam postquam terra movit, nihil pene illis reliqui factum est, sed fractae opes infractos animos repererunt. Pro se quisque operam boni civis affectat. Nox diei jungitur ad laborem.

PL 18, 149A

地が震えて以来、彼らにはほとんど何も残されなかったが、砕けた財産は、砕けぬ心を見いだした。各人がめいめい、善き市民の務めを果たそうと励む。夜は昼に継がれて労苦に充てられる。

Epistolarum libri decem 1.3.10

10

Unde nobis summa cura fuit abire ocius quam volebam: ne aut mihi diu dediti ab opere desiderent, aut eos occupatio geminata distenderet. Itaque Baianum sinum rursus accessi. Nam Baiae id temporis jam silebant.

PL 18, 149A

それで我々は、望んだより早く立ち去ることに最大の心を砕いた。長く私にかかりきりになった彼らが仕事から離れたままにならぬように、また二重の忙しさが彼らを引き裂かぬように。こうして私は再びバイアエの入江に来た。バイアエはそのころ、もう静まっていたからだ。

Epistolarum libri decem 1.3.11

11

Hinc vos munere salutationis impertio, doque nuntium, propere nos, Deo volente, esse redituros. Fors fuat hujusce promissi. Vestra tamen indulgentia affatum saepe tribuat, quasi diutius abfuturis. Vale.

PL 18, 149A

ここから私はあなたに挨拶の務めを贈り、神が望むなら、我々が急ぎ帰るという知らせを与える。この約束が果たされればよいのだが。ともあれ、あなたの寛大さが、いっそう長く留守にする者に対するように、たびたび語りかけを与えてほしい。健やかであれ。