Epistolarum libri decem 4.74.1
Mirabar quid esset rei quod amicitiae observantissimus diu scribendis litteris abstinebas. Sed epistolae tuae series indicavit, quod tristium rerum index esse vitaveris, quas longiore silentio contineri, nec religio familiaris, nec communis causa permisit.
PL 18, 244Cあなたは友情にきわめて忠実なのに、長く書簡を書かずにいたので、どうしたことかと不思議に思っていた。だが書簡の続きが示した。悲しい事柄の報せ手になることを避けていたのだと。しかしそれらをさらに長い沈黙のうちに留めておくことを、親しい者どうしの務め〔religio〕も共通の事情も許さなかった。
Epistolarum libri decem 4.74.2
Nam plerumque utile est in publicam proferre notitiam quod velis esse correctum, ut denuntiatione futuri periculi, ad consulendum cunctorum cura moveatur. Magna igitur necessitate, futuri anni inopiam protestatus es.
PL 18, 244Cたいてい、改められることを望む事柄は、公に知らせるのが役に立つ。迫る危険の告知によって、皆の配慮が思案へと動かされるためである。あなたは大きな必要から、来年の欠乏を表明した。
Epistolarum libri decem 4.74.3
Quid enim spei reliquum sit, cum provinciis Africanis nec ad victum tenuem frugum tritura responderit, et suppleta ex aliis terris semina vicinus annus exspectet? Jure igitur ad aeternorum principum providentiam provincialium sollicitudo confugit.
PL 18, 244D実際、アフリカの諸属州で、穀物の脱穀が乏しい糧にさえ応えず、他の地から補われた種を来年が待っているのに、何の望みが残るというのか。それゆえ、属州の人々の不安が、永遠の君主たちの配慮に逃れ頼るのは正当である。
Epistolarum libri decem 4.74.4
Interea dum major ab illis salubritas petitur, humanitas tua foveat exhaustos, et tanquam particeps doloris alieni, persuadeat laborantibus, sibi accidisse quidquid provinciae pertulerunt.
PL 18, 244Dその間、彼らからより大きな救いが求められているあいだ、あなたの人情が疲弊した者を温め、他人の苦しみの分かち手として、苦しむ者たちに、属州が耐えたことは何であれあなた自身の身に起きたことだと信じさせてほしい。
Epistolarum libri decem 4.74.5
Ego valeo, quamvis animus aeger bonum sanitatis ignoret: sed ut aliquid solaminis capiam, oro indulgentius scribas et ad respondendum exemplo tuae assiduitatis invites. Vale.
PL 18, 244D私は健やかである。心は病んで、健康という善を知らないが。しかし慰めを得るために願う。もっと惜しまずに書いてほしい。そしてあなたの絶えまなさの手本によって、私に返事を促してほしい。健やかであれ。