シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput XLV 第IX巻 第XLV章

SYMMACHUS.

シュンマクスより(宛名を欠く)

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 338A · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 9.45.1

1

Pervectae sunt ad me litterae tuae, cum in Campanis littoribus otiarer. Credo te fando, aut lectione didicisse, quanta sit hujus regionis venustas. Vicit epistola tua appositas voluptates.

PL 18, 338A

あなたの書簡が私に届いたのは、私がカンパニアの海岸でくつろいでいたときだった。この地の魅力がどれほどか、あなたは噂か読書で知っていると思う。あなたの書簡は、そこに並ぶ楽しみに勝った。

Epistolarum libri decem 9.45.2

2

Spretis igitur caeteris, quae ingerebat loci gratia, totum animum recensendae paginae usque ad memoriam mancipavi. Utinam plura dictasses. Mihi tamen saepe repetita instar multorum fuerunt.

PL 18, 338A

そこで、場所の魅力が押し付けてくる他の一切を退け、読み返すべき頁に、暗記するまで心をすべて捧げた。もっと多く書き取らせてくれればよかった。それでも、繰り返し読んだものは多くの書簡に等しかった。

Epistolarum libri decem 9.45.3

3

Posthac parcius promas, quod ex abundantia ingenii tui nascitur, ne me quoque, cui stylus pauper est, in arctum revocet voluntaria tua frugalitas.

PL 18, 338A

今後は、あなたの才の豊かさから生まれるものを、もっと控えめに出してほしい。筆の貧しい私までが、あなたの自発的な倹約によって窮地に追い込まれることのないように。

Epistolarum libri decem 9.45.4

4

Quod restat, Aurelium tibi denuo in manum tradimus, non quo inefficax fuerit prior commendatio; sed ut meritum ejus nostramque curam testetur etiam iteratio. Vale.

PL 18, 338A

残りのことだが、アウレリウスをもう一度あなたの手に委ねる。以前の推薦が効かなかったからではなく、繰り返しもまた彼の功績と我々の気遣いを証すようにである。健やかであれ。