Epistolarum libri decem 5.12.1
Frustra speravi de peregrinatione solatium, cum omnium moesta facies nullas aegro animo praestet inducias. An quisquam tam duro ingenio natus est, ut multorum curis doloris vacuus intersit?
PL 18, 247A旅に慰めを望んだのは空しかった。皆の悲しげな顔は、病む心に何の休みも与えないからである。多くの人の気遣いのなかで、痛みなしにそこにいられるほど、硬い性に生まれついた者がいるだろうか。
Epistolarum libri decem 5.12.2
Quod si verum concedis, me etiam crede inter anxios usum ipsum laetitiae quodammodo amisisse. Restat ut tuae litterae medicinam mihi faciant, quas ita libenter accipio, ut nulla assiduitas satis factura videatur.
PL 18, 247Aこれが真実だと認めるなら、不安な人々のなかで、私もまた喜びそのものの習いをなにほどか失ったと信じてほしい。残るのは、あなたの書簡が私の薬となることである。私はそれを喜んで受けるので、どれほど足繁くても足りないと思われるであろう。
Epistolarum libri decem 5.12.3
Ego prae eventu occasionum, quas fors obtulerit, exemplum dabo frequentis officii. Tunc enim probabis gratas esse tibi litteras meas cum tuas sumpsero. Vale.
PL 18, 247A私は、巡り合わせが与える機会に応じて、足繁い務めの手本を示す。私があなたの書簡を受け取るとき、あなたは私の書簡を快く思っていることを証することになるからである。健やかであれ。