Epistolarum libri decem 2.17.1
Solet generalem salutationem familiaris sermo praemittere. Hanc ergo impensius tibi voto optare studeo, quam stylo dicere. Ergo ad vicem verborum solemnium scitu digna complectar. Filii nostri in sinu aviae etiam nunc morantur.
PL 18, 182C親しい語らいは、一般の挨拶を先に置くのが常である。それゆえ私は、この挨拶を筆で述べるより、願いによってあなたに切に祈ることに努める。それで、儀礼の言葉の代わりに、知る価値のあることを述べよう。我々の子らは、今もなお祖母の懐にいる。
Epistolarum libri decem 2.17.2
Da veniam, si annis gravis, et interim solatio tuo carens femina, tenaciter retinet secundum levamen aevi ac solitudinis suae. Nos tamen alteri eorum viae instrumenta, alteri in societatem consilii comitem praeparamus.
PL 18, 182D許してほしい。年老いて、しばらくあなたの慰めを欠いた女が、老いと孤独の第二の慰めを固く手放さないのを。だが我々は、子らの一人には旅の備えを、もう一人には思案の仲間として道連れを用意している。
Epistolarum libri decem 2.17.3
Tibi peregrinationem senio esse, invitus audivi, vel quod est dictu dignius, parum credidi; cum patriae bona et pignorum gaudia in optimi principis dignatione possideas. Quare abjice Baianas cogitationes, et virtuti infructuosam quietem.
PL 18, 182D異郷の暮らしがあなたの憂いの種〔senio esse。悩みの種であるの意〕となっていると聞いて、私は不本意だった。あるいは、むしろ言うに値することだが、ほとんど信じなかった。あなたは祖国の良きものと愛しい者たちの喜びを、最善の君主の厚意によって手にしているのだから。それゆえバイアエの思いと、徳に実りのない休息を捨てよ。
Epistolarum libri decem 2.17.4
Omni otio labor hic tuus laetior est. Amplectamur moneo amabilem sub amante militiam. Vale.
PL 18, 182Dあなたのこの務めは、どんな閑暇よりも喜ばしい。愛してくれる者〔sub amante。君主を指すと取った〕のもとでの愛すべき官務〔militia〕を受け入れようではないか、と私は勧める。健やかであれ。