Epistolarum libri decem 6.1.1
De rebus liquidis atque manifestis rectius natura quam fama consulitur. Ergo in tenui patriae victu, superioris providentiae laudem refotam non ex ore multitudinis, sed ex ratione humani ingenii colligamus.
PL 18, 265C明白で確かな事柄については、風評よりも本性のほうが、よく問いただされる。それゆえ、祖国の乏しい食糧のなかで、以前の備えへの称賛が取り戻されたことを、我々は民衆の口からではなく、人間の理性から汲み取ろう。
Epistolarum libri decem 6.1.2
Necesse est enim seros aestimatores beneficiorum, cum succedant angustiae copiis, dissimulatam gratiam collatione sentire. Et plebes, quidem nostra paucorum studiis antehac in odium tanti civis subacta, testatur propalam poenitendi correctionem.
PL 18, 265D実に、恩恵の値打ちを遅れて見積もる者たちは、豊かさに窮乏が続くとき、覆い隠されていた好意を、比べることによって感じ取らざるをえない。また、これまで少数の者の熱心により、かくも立派な市民への憎しみに屈していた我々の民衆は、後悔による改まりを公に証している。
Epistolarum libri decem 6.1.3
Collegarum vero notissimus pervicax livor non sinit fateri, quod cogit veritas judicare. Quare tacito afficiuntur rubore, et convictorum similes de vobis proferre nequeunt, quae sentire coguntur. Sed haec longius exsequi non est necesse.
PL 18, 265Dだが、同僚たちの周知の頑なな妬みは、真実が判断を迫ることを認めさせない。それゆえ彼らは黙して赤面し、有罪とされた者のように、諸君について、思わざるをえないことを口に出せない。だが、これ以上詳しく述べる必要はない。
Epistolarum libri decem 6.1.4
Sufficit enim rediisse ad conciliationem famae vestrae publicum testimonium. Vivat modo, et in patris celebri memoria solatium tuum, et in tua salute paterna reparatio. Valete.
PL 18, 265D実に、諸君の名声を取り戻すべく、公の証言が戻ったことで足りる。願わくは、父の名高い記憶のうちにあなたの慰めが、あなたの無事のうちに父の〔家の〕立て直しが、生きつづけるように〔tuum, tua は単数。宛名は複数だが、刷りのまま「あなた」とした〕。健やかであれ。