Epistolarum libri decem 7.35.1
Animum meum Campani littoris commemoratione sollicitas: sed nobis quoque in Praenestino rure de gentibus non minus voluptatum suppetit.
PL 18, 293Aあなたはカンパニアの海岸のことを思い出させて、私の心をかき立てる。だが我々にも、プラエネステの田舎に暮らして〔底本は de gentibus と二語に刷る。degentibus(暮らす者たち)と読む〕、楽しみは劣らず足りている。
Epistolarum libri decem 7.35.2
Sint licet plures hominum sententiae, quae maritimis montana postponant: ego tamen vitandis aestibus magis judico nemorosa, quam cultu aperta congruere. Adjeceras ad irritamentum profectionis nostrae, filium meum Flavianum brevi tecum futurum.
PL 18, 293B山を海辺の後に置く人々の考えが、世に多くあってよい。それでも私は、暑さを避けるには、手入れされて開けた土地より、森の多い土地のほうが適していると思う。あなたは、我々の出立を促す誘いとして、我が息子フラウィアヌスがまもなくあなたのもとにいるだろうと付け加えていた。
Epistolarum libri decem 7.35.3
Hujus ego praesentia jam diu defruor. Ex quo intelligis sortem meam multo esse potiorem. Nam et comparationem loci utriusque in ambiguo collocavi, et societatem pignoris mei, qua maxime gloriabare, in fructum meum transtuli.
PL 18, 293B私は、彼がそばにいる楽しみをもう長く享受している。ここからあなたは、私の境遇のほうがはるかにまさっていると分かる。私は二つの土地の比較を宙に置き、あなたが最も誇っていた、我が子との交わりを、自分の実りに移したのだから。
Epistolarum libri decem 7.35.4
Ergo tu potius remetiri ad nos viam mutata conditione deberes ad satietatem, quam tibi attulit copiarum longus usus. Nam Campania, ut est absentibus desiderabilis, ita facile explet morantes.
PL 18, 293Bだから、むしろあなたのほうが、境遇を変えて、我々のもとへの道を引き返すべきだ。物資の豊かさに長く慣れて、あなたに飽きがもたらされたのだから。カンパニアは、離れている者には恋しいが、とどまる者をたやすく満腹にさせる。
Epistolarum libri decem 7.35.5
Sed de hoc non ibo longius, ne illi regioni, quae nobis acceptissima est, denuntiare, si venero, fastidium meum videar. Vale.
PL 18, 293Bだが、これ以上は述べない。我々に最も気に入りの地方に、私が来たら私の飽きを告げ知らせるかのように見えないように。健やかであれ。