シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VII, Caput VI 第VII巻 第VI章

SYMMACHUS FILIO.

シュンマクスより息子へ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 287A · 2 sectiones

Epistolarum libri decem 7.6.1

1

Desideratas proxime amabilitatis tuae litteras sumpsi, quibus indicabatur et sedulitas animi tui, et profectus ingenii. Sola epistolae brevitas nequaquam paterno desiderio satisfecit.

PL 18, 287A

先ごろ、あなたの愛すべき人柄が寄こした待ち望んだ手紙を受け取った。そこにはあなたの心の勤勉さと才能の進歩が示されていた。ただ手紙の短さだけは、父としての望みを少しも満たさなかった。

Epistolarum libri decem 7.6.2

2

Quod eo scribo, ut intelligas, quantum ex sermone tuo ceperim voluptatis, qui queror copiam defuisse. Quis enim optet satietatem, nisi rerum bonarum? Posthac igitur indulgentius scribe, lux mea, ut pleniore styli tui munere legentis animus expleatur.

PL 18, 287A

こう書くのは、あなたの言葉からどれほどの喜びを得たかを分かってもらうためである。それだけに、豊かさが欠けたことを私は嘆いているのだ。善いものについてでなければ、誰が飽くことを望もうか。だから今後はもっと惜しみなく書け、我が光よ。あなたの筆のいっそう豊かな贈り物で、読む者の心が満たされるように。