シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput XLIII 第III巻 第XLIII章

SYMMACHUS SIBURIO.

シュンマクスよりシブリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 211B · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 3.43.1

1

Fortunae tuae gaudia in meo aere duco, atque hujus sententiae te nobis judicem capio, qui animum meum spectatum habes, cum tuum consulis. Debebatur hoc teneris temporum bonis, ut consilio publico vir laudatus accederes.

PL 18, 211B

あなたの境遇の喜びを、私は自分の勘定に数える。この意見については、あなたを我々の判定者に立てる。あなたは自分の心に問えば、私の心を見定めたものとして持っているのだから。あなたが公の評議会に称えられる人として加わるということは、この若き時代の善き事柄の負うべきものだった。

Epistolarum libri decem 3.43.2

2

Ergo quia res sese ex voto omnium dedit, perage operam judicio tanti principis congruentem. Urget te exspectatio bonis semper onerosa. Nam etsi dignos respicit, periculo tamen proxima est, dum amplius sibi pollicetur.

PL 18, 211C

だから、事が皆の願いどおりに運んだのだから、これほどの君主の判断にふさわしい働きを果たせ。善き者にはつねに重荷となる期待が、あなたに迫っている。それは、ふさわしい者を見るとはいえ、いっそう多くを自らに約束する間は、危険に近いのだ。

Epistolarum libri decem 3.43.3

3

Habes saeculum virtuti amicum, quo nisi optimus quisque gloriam parat, hominis est culpa, non temporis. Vides certe; ut ille ipse qui Romanis rebus antistat, ad bonum publicum natus est. Secundo, ut ita dicam, cursu probae artes et virtutes feruntur.

PL 18, 211C

あなたは徳に親しい世にある。その世で、最も善い者がみな栄光を得なければ、それは人の咎であって時代の咎ではない。あなたはまさに見ている。ローマの事柄を統べるその人自身が、公共の善のために生まれたことを。いわば追い風の針路で、善き技と徳が運ばれている。

Epistolarum libri decem 3.43.4

4

Sed haec tibi plenius tuus animus quam stylus noster expediet. Ego amici functus officium, admonentis potius quam docentis personam recepi. Et spero actutum fore, ut exspectatione, quae de te magna est, major habearis.

PL 18, 211C

だがこれらは、我々の筆よりも、あなたの心のほうが十分に説き明かすだろう。私は友の務めを果たし、教える者よりも諭す者の役割を引き受けた。そして、あなたについての大きな期待よりも、あなたが大きいと見なされる日が間もなく来ると望む。

Epistolarum libri decem 3.43.5

5

Nec ego istiusmodi scriptum recepissem, nisi apud me liqueret, quod emendato pectori bona verba mandarem. Quod restat, memento salute referenda, et tuum munus exsequi, et mei officii diligentiam provocare. Vale.

PL 18, 211C

私もこのような書き物を引き受けはしなかっただろう、善き言葉を清められた胸に託していると私に明らかでなければ。残りは、挨拶を返すことで、あなたの務めを果たし、私の務めの心配りを促すことを覚えておけ。健やかであれ。