シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber V, Caput LXVIII 第V巻 第LXVIII章

SYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO.

シュンマクスよりオリュビウスとプロビヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 259D · 6 sectiones

Epistolarum libri decem 5.68.1

1

Supputere vobis plenam roboris valetudinem, ferarum indago testatur. Haec igitur prima mihi de vobis gaudii causa est, quod rusticis voluptatibus sanitatem juvatis. Secundus laetitiae gradus est, venatu capta meruisse.

PL 18, 259D

諸君に力に満ちた健康が備わっている〔底本は Supputere。suppetere と読む〕ことを、獣の狩りが証している。だから私にとって、諸君についての喜びの第一の理由は、田舎の楽しみで健康を助けていることである。第二の喜びの段階は、狩りの獲物を受けるに私が値したことである。

Epistolarum libri decem 5.68.2

2

Nam ut honori Numinum datur, cornua sacrare cervorum, et aprinos dentes liminibus affigere; ita amicorum cultui dedicantur libamenta sylvarum. Interea recuso sententiam quae rem venaticam servile ducit officium.

PL 18, 260A

というのは、神威への栄誉として、鹿の角を奉納し、猪の牙を戸口に掛けるように、友への敬意には、森の供え物が捧げられるからである。その間、狩りを奴隷の務めとみなす見解は、私は退ける。

Epistolarum libri decem 5.68.3

3

Statuerit hoc scriptor stylo tantum probandus, nam morum ejus damna non sinunt ut ab illo agendae vitae petatur auctoritas. Vos malo cum Atillo rusticari et ludum virium sequi, quam bonis verbis deduci ad instituta desidiae.

PL 18, 260A

そう定めたのは、文体でだけ認められるべき著者である。その人柄の損害が、生き方の権威をあの者に求めることを許さないからである。私は、諸君がアティッルスとともに田舎を楽しみ、力の競いを追うほうを選ぶ。美しい言葉で怠惰の習いに導かれるよりも。

Epistolarum libri decem 5.68.4

4

Certe aetatibus vestris hic labor convenit. Distinguenda est lectio juvenum, non alveolo, aut pila, nec trocho Attico, vel Graecis palaestris; sed alacri fatigatione et innocentis audaciae gaudiis.

PL 18, 260A

確かに、この労は諸君の年齢にふさわしい。若者の読書は、さいころ盤でも、球でも、アッティカの輪でも、ギリシアの競技場でもなく、元気な疲労と、無垢な大胆さの喜びによって、区切られねばならない。

Epistolarum libri decem 5.68.5

5

Ad haec etiam meum Symmachum si succreverit, quanquam unicum, cohortabor. Erit olim tempus, quo renuntiare annis graves huic operi debeatis. Tunc servile munus jure habeatur cura venandi.

PL 18, 260B

これに加えて、我が息子シュンマクスをも、もし成長すれば、ただ一人の子ではあるが、励ますだろう。いつか、年の重さのゆえに、この務めを退かねばならない時が来る。そのときには、狩りの務めは当然に奴隷の務めと見なされよう。

Epistolarum libri decem 5.68.6

6

Famulatus est enim quidam, si cedentibus viribus recusemus uti laborum vacatione, quam nobis praestat senectus. Valete.

PL 18, 260B

というのは、力が衰えるときに、老年が与える労苦からの休みを使うのを拒むなら、それはある種の隷属だからである。健やかであれ。