Epistolarum libri decem 9.115.1
Mones aequo animo feram vel aemulorum facta improba, vel ingratorum foeda decreta. Convenit studio atque ingenio nostro consilii tui qualitas. Nullius quippe tam vehemens nequitia est, ut motu meo digna sit.
PL 18, 352Bあなたは、妬む者たちの不正な行いや、忘恩の者たちの醜い決定を、平静に耐えるよう私に勧める。あなたの助言の性質は、我々の熱意と才に合っている。実際、誰の悪意も、私の動揺に値するほど激しくはない。
Epistolarum libri decem 9.115.2
An ego istud feram moleste, qui noverim Marcellorum monumenta sublata Verre praetore, et Marianis tropaeis nequaquam manus invidas pepercisse? In sola conscientia est fructus et ratio virtutis. Nihil moror statuas et publica falsa titulorum.
PL 18, 352Bそれを私が苦にするだろうか。ウェッレスが法務官であったとき、マルケッルス家の記念碑が奪い去られ、マリウスの戦勝記念碑にも、妬みの手が決して容赦しなかったことを知っている私が。徳の実りと理由は、ただ良心のうちにある。私は彫像も、碑銘の公の虚偽も気にしない。
Epistolarum libri decem 9.115.3
Fucum faciunt provincialium oculis, qui animis exciderunt. Quod si mihi ullus honor testimonii publici affectandus foret; judicio tuo et similium contentus esse deberem, vel fidicinis exemplo, qui indignatus considentium turbam, sibi et musis cantum ciebat; vel secundum Heraclitum philosophum, qui summam laudis arbitrabatur placere uni, si esset optimus qui probaret.
PL 18, 352B心から落ちた者たちが、属州民の目を欺く。もし私に公の証言の名誉が求められるべきなら、あなたと、あなたに似た人々の判断で満足すべきであろう。聴衆の群れに憤って、自分とムーサたちのために歌を奏でた竪琴弾きの例にならってもよいし、あるいは哲学者ヘラクレイトスにならってもよい。彼は、承認する者が最善の人であるなら、一人に気に入られることが称賛の極みであると考えた。
Epistolarum libri decem 9.115.4
Quare esto securus patientiae nostrae, et congratulare mihi quod solus torqueo corda liventium, cum alii quibus statuae quoquo modo tributae sint, nihil habeant invidendum. Vale.
PL 18, 352Cだから、我々の忍耐について安心せよ。そして、私が妬む者たちの心を独りで苛んでいることを、私とともに喜んでほしい。ほかの人々は、どんな仕方であれ彫像が与えられても、妬まれるものを何も持たないのだから。健やかであれ。